Universitas Indiarum Occidentalium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Universitas Indiarum Occidentalium
Res apud Vicidata repertae:
Universitas
Civitas: Iamaica
Situs: Saint Andrew, Tunapuna-Piarco Regional Corporation, Saint Michael

Origo

Inceptio: 1948

Tabula aut despectus

Universitas Indiarum Occidentalium: imago

Universitas Indiarum Occidentalium[1] (Anglice: University of the West Indies) est autocephala institutio regionalis a septendecim civitatibus territoriisque Anglophonis in Mari Caribaeo sustenta: Anguilla, Antiqua et Barbuda, Barbata, Beliza, Britannicae Virginis Insulae, Dominica (civitas), Granata (Caribbaea), Guyana, Iamaica, Insulae Bahamenses, Insulae Caimanenses, Insulae Turcenses et Caicenses, Montserrat, Sancta Lucia (civitas), Sanctus Christophorus et Nives, Sanctus Vincentius et Granatinae, Trinitas et Tabacum, quarum unaquaeque civitas est vel membrum Consortionis Populorum vel territorium imperii Britannici. Propositum universitatis est "potestatem auctus oeconomiae culturaeque recludere"[2] adiuvare in insulis Caribicis sic emendatam regionis libertatem sinere. Universitas primum constituta est liberum Universitatis Londiniensis collegium externum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Anglice: "unlock the potential for economic and cultural growth."


Stipula Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!