Tycho (patriarcha Moscuensis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sanctus Tycho, undecimus Patriarcha Moscuensis et totius Russiae.

Sanctus Tycho (Russice Тихон, tr. Tichon), nomine saeculari Basilius Ioannis filius Bellavin (Russice Василий Иванович Беллавин, tr. Vasilij Ivanovič Bellavin; natus die 31 Ianuarii 1865 in vico Klin prope Toropetiam, mortuus 7 Aprilis 1925 Moscuae), fuit undecimus patriarcha Moscuensis et totius Russiae (die 18 Novembris anno 1917 electus et die 4 Decembris eodem anno inthronizatus). Factus est primus patriarcha Ecclesiae Orthodoxae Russicae post restaurationem patriarchatus in ecclesia illa. Fuit Ecclesiae Orthodoxae Russicae caput annis primis potestatis Sovieticae (quae ecclesiam e civitate separavit et contra potestatem religionis stabat). Canonizatus est anno 1989.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tychonem, patriarcham Moscuensem, spectant (Tikhon_of_Moscow, Tikhon of Moscow).


Antecessor:
Periodus Sancti Synodi ut ecclesiae capitis
Patriarcha Moscuensis et totius Russiae
1917-1925
Successor:
Sergius


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!