Tumulus (urbs)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Tumulus (discretiva)

Курган
Советская 132 Дом купца ГТ Харламова.jpg
Vexillum Tumuli Insigne Tumuli
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Kurgan

Res politicae
Natio Russia
Condita 1679
Res geographicae
Area
 - tota


393.03 km²

Numerus incolarum 2019 315 311
Coordinata 55° 26′ 27″ Sept., 65° 20′ 28″ Ort.
Altitudo 75 m
Situs interretialis: https://www.kurgan-city.ru/

Tumulus[1] (Russ. Курган, Kurgan[2]) est urbs in meridie districtus foederalis Uralensis Russiae sita. Caput regionis Kurganensis est. Incolas 315 311 habet anno 2019. In ripis fluminis Tobolis patet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Timotheus Nevezhin agricola in ripa Tobolis prope tumulum quendam antiquum c. annum 1670 primus casam e stipitibus factam (izba) sibi aedificavisse putatur. De hoc tumulo nomen oppidi primum captum est, Tsarevo Gorodischtsche (scilicet Latine Valla Tzaris vel Agger Tzaris). Tumulus iste saeculo tertio aut quarto constructus ab expeditione archaeologica Constantini Sal'nikov initio saeculi ΧΧ exploratus est; hodie vestigia eius vix videntur. Anno 1695 oppidum in milliariis Russicis[ru][3] octo inferius secundum cursum Tobolis translatum est, ubi et nunc Tumulus urbs sita est. Initio saeculi duodevicesimi arx militaris facta est. Anno 1789 in numerum urbium inclusa est. Tempore Belli civilis magni tumultus in Tumulo urbe fuerunt: nam imperio Sovietorum iam anno 1917 declarato Bohemi albi[4] anno 1918 rubros exturbaverant et ipsi anno 1919 ab Exercitu Rubro[ru] expulsi sunt. Caput regionis Tumulus urbs die 6 Februarii anno 1943 facta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 500.
  2. Scilicet Latine tumulus.
  3. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. верста. Vel versta.
  4. Russice белочехи.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 55°26′27″N 65°20′28″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия