Tres Parcae (Salviati)

E Vicipaedia
Franciscus Salviati, "Tres Parcae", 1550, tabula picta

Tres Parcae sunt nomen tabulae a Francisco Salviati pictae. Sunt tamen qui dicant auctorem esse Michaelem Angelum Bonarotium.

Demogorgonis filiae, aut, secundum Ciceronem, Erebi et Noctis, sorores inexorabiles esse eae tradebantur, nullisque precibus moveri, ut quam imposuissent rebus seriem commutarent, sive exitum vitae prorogarent, quem nascenti cuique constituissent. Ita enim eorum officia distinguebantur: una quae vitam homini ordiretur, alia quae contexeret, tertia quae filum rumperet. Primae nomen, uti notum est, apud Graecos Clotho, apud Romanos Nona: eam Statius «ferream» vocat, «grandaevam» Seneca, atque, inter recentiores, «improbam et sedulam» Pontanus. Secunda, Lachesis a Graecis, Decima a Romanis dicta, «duram» Ovidius appellavit, «invidam» Martialis, «ferream», contra, Claudianus. Tertia denique Atropos, hoc est «immutabilis», aut Morta, quasi «partem notans» nuncupata fuit.

Parcae in colu fata ferebant, fusis et staminibus nentes ac deducentes; iuxtaque hanc imaginem Salviati eas reddidit, annorum graves atque ita squalidas, ut qui eas intueatur facere non possit quin consideret quam vilis caducaque nostra vita sit, huiusmodi custodibus commendata, quantique intersit eam, praeter hunc mundum, ad sempiternam illam et vere gloriosam dirigere.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "«Parcae» a Bonarotio effictae", Alma Roma, 3, 1914, pp. 50-51