Traiectum (Britannia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Flumen Abona ad Bitton Glocestriae. An hoc loco fuerit "traiectus" Romanorum incertum est

Traiectum sive Traiectus (i.e. fluminis transitus) fuit locus Britanniae Romanae et mutatio itineris ab Isca Legionis per Aquas Sulis ad Callevam. Quidam prope oppidum Bitton comitatus Glocestriae in valle fluminis Abonae hunc locum reperiendum suadent, unde id flumen transire potuerunt qui ad villam Romanam iuxta Keynsham iter faciebant. Alii errorem itinerarii Antonini suspiciunt allusionemque ad transitum Sabrinae recognoscunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 117-118, 474

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

archaeologia Haec stipula ad archaeologiam spectat. Amplifica, si potes!
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.