Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Tormenta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Tormenta (n/pl),[1][2] vel (pyro)ballistaria,[3] vel artilleria, [4] primum ad quemvis circulum peditatus ballistis vel catapultis armatum referebatur, postea ad machinas bellicas, quae proiectilia aliaque missilia longius ferunt quam milites suis telis. Haec machinae specializata machinamenta comprehendunt quae aliquo et mechanicae et chemicae et electromagneticae energiae conditae modo utuntur. In principio designata ad perfringendas fortalitias, tormenta evoluta sunt e fere staticis apparatibus destinatis ad reducendum singulare obstaculum versus valde mobilia magnae flexibilitatis arma in quibus nunc adquiescit maior portio offensivae facultatis moderno exercitui.

Cannone invento, vocabulum "tormenta" practice id significat; coaetaneo in usu plerumque refertur ad granatarum dimissorias manuballistas, brevia tormenta ignivoma, mortaria et rochetas.

Communi loquela vocabulum "tormenta" crebro in usu est ad referendum ad individualia machinamenta, iuxta cum acccessoriis instrumentisque, quamquam haec commissura accuratius refertur apparatura. Milites qui plerumque operantur cum his machinis nuncupantur "tormentarii" sive "ballistarii" sive "pyroballistarii".

Tormenta sunt funestissimum genus terrestrium armorum; in bellis Napoleonicis, primo et secundo bello mundano pleraeque caedes in proeliis tormentis allatae sunt. Anno 1944 Iosephus Stalin in oratione tormenta "deum belli" esse dixit.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Johann Gottfried Haas, Vollständiges latein-deutsches und deutsch-lateinisches Handwörterbuch. Zweiter Theil, Ronneburgae et Lipsiae, 1804.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. José Juan Del Col (2007) Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín, s.v. artillería.
  4. Josephus Marton, Lexicon trilingue latino-hungarico-germanicum. Pars secunda. M - Z, Viennae Austriae, 1818, columna 1766.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad tormenta spectant.