Titus Aurelius Fulvus (consul 89)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Aurelius Fulvus (nescimus, quando natus sit; mortuus est paulo post annum 89) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

Patria et Familia[recensere | fontem recensere]

Origo familiae Nemausus in Gallia Narbonensi erat. Pater eius Titus Aurelius Fulvus, consul II ordinarius anni 85 et praefectus urbi Romae erat. Uxorem duxit Arriam Fadillam, filiam Publii Arrii Antonini, consulis suffecti anni 69. Filius Aurelii et Fadillae Titus Aurelius Fulvius Boionius Arrius Antoninus (natus anno 86) erat, qui postea Antoninus Pius imperavit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 73/74 familia censoribus Titus (imperator) et Vespasiano imperatoribus inter patricios adlecta est. Anno 89 cum Domitiano imperatore consul ordinarius factus est[1].

Mors[recensere | fontem recensere]

Paulo post filium natum Fulvus mortuus est, cum filius Antoninus in familia patris sui educatus est et uxor Fadilla Publio Iulio Lupo, consuli suffecto anni 98, nupsit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 322
  2. Anthony Birley, Mark Aurel, Monachii 1977, p. 420


Antecessores:
Imp. Caesar Domitianus Augustus XIV et Lucius Minicius Rufus
Consul
89
cum
Marco Asinio Atratino
Successores:
Imp. Caesar Domitianus Augustus XV et Marcus Cocceius Nerva II