Titus Aurelius Fulvus (consul 85)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Aurelius Fulvus (nescimus, quando natus sit, mortuus post annum 89) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Patria eius Nemausus in Gallia Narbonensi erat, Claudio vel Nerone imperatore in senatum adlectus est. Tum legatus Legioni III Gallicae in Oriente praepositus est. Anno 69 in Moesia Roxolanos vicit et ab Othone ornamenta consularia accepit. Anno 70 consul suffectus creatus est et tum legatus Augusti pro praetore Hispaniam Citeriorem administravit. Anno 85 cum Domitiano imperatore consul II ordinarius fasces tenuit et eo tempore etiam praefectus urbi Romae fuit. Filius eius Titus Aurelius Fulvus, nepos Antoninus Pius imperator erat, quem post mortem filii sui et patris pueri in domo sua educavit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 324


Antecessores:
Imp. Caesar Domitianus Augustus X et Gaius Oppius Sabinus
Consul
85
cum
Imp. Caesare Domitiano Augusto XI
Successores:
Imp. Caesar Domitianus Augustus XII et Servius Cornelius Dolabella Petronianus