Publius Iulius Lupus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Iulius Lupus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Uxorem Arriam Fadillam, filiam Publii Arrii Antonini, consulis suffecti anni 69, duxit, postquam maritus Fadillae, Titus Aurelius Fulvus (consul anno 89) mortuus est. Anno 98 ipse mensibus Novembris et Decembris consul suffectus creatus est. Filiam Iuliam Fadillam habuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthony Birley, Mark Aurel, Monachii 1977, p. 420