Latinitas nondum censa

Roxolani

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Loci habitationis Roxolanorum (R) in tabula terrarum ad Crimaeam adiacentium statu saeculi secundi a.C.n.

Roxolani[1] seu Rhoxolani (Graece Ῥοξολάνοι) fuere populi antiqui nomadici (ut Sarmatarum pars videntur), qui a saeculo secundo a.C.n. usque ad demidium primum millennii primi p.C.n. in terra ad septentrionem Ponti Euxini ac Paludis Maeotidis (Roxolania dicta) colebant, dein ab Alanis assimilati. Aevis medio ac moderno Rutheni, populi Slavici Rutheniae, eorumdem nomine nonnumquam appellabantur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Et per totum Maeotidis latus Iazyges ac Roxolani" (Geographia Claudii Ptolemaei. Cap. V.: [1], [2]).
  2. Vide, e.g., usus nominis Roxolanorum in Chimaera: sive De Stancari funesta regno Poloniae secta Stanislai Orichovii Roxolani (p. 76 et al.) atque textum de Roxolanos Lexici Universalis Iohannis Iacobi Hofmanni (vol. 4, p. xcv).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]