Gaius Oppius Sabinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Oppius Sabinus (nescimus quando natus sit, mortuus anno 85 vel 86) senator Romanus fuit. Patria eius Auximum erat. Anno 84 consulatum ordinarium cum Domitiano imperatore gessit[1]. Anno 85 legatus Augusti pro praetore Moesiae factus est. Ibi a Dacis et Decebalo victus et caesus est[2]. Filius aut nepos eius Gaius Oppius Sabinus Iulius Nepos Marcus Vibius Solemnis Severus fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 1266-1267
  2. Suetonius, Domitianus VI,1. Eutropius VII.23. Dio Cassius 67.6. Iordanes, De origine actibusque Getarum XIII.76.


Antecessores:
Imp. Caesar Domitianus Augustus IX et Quintus Petillius Rufus II
Consul
84
cum
Imp. Caesare Domitiano Augusto X
Successores:
Imp. Caesar Domitianus Augustus XI et Titus Aurelius Fulvus II