Titanes
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Titan.
Titanes (Titan, -is m., interdum Titanus -i m.; Graece Τιτάν) in mythologia Graeca sunt immortales aetatis antiquae personae, Urani et Gaeae filii. Urano autem devicto, Cronus, Titanum minimus natu, mortales immortalesque regebat (quod regnum cognomen aetatis aureae meruit) usque ad Titanomachiam, id est, bellum quod Zeus (seu Iuppiter), Croni filius, in patrem gerebat una cum Poseidone et Hade fratribus. Titanes victi in Tartarum carcerem coniecti sunt.
Origo Titanum
[recensere | fontem recensere]Hesiodus inter filios et filias Gaeae enumerat duodecim quos Urano peperit: sunt Oceanus, Coeus, Crius, Hyperion, Iapetus, Thea, Rhea, Themis, Mnemosyne, Phoebe, Tethys et Cronus.[1] Eis Uranus ipse nomen Titanum dedit.[2]
Nomina Titanum
[recensere | fontem recensere]In fontibus variis Titanes sic enumerantur:
- Atlas qui exercitum duxit in Titanomachia
- Cronus, rex Titanum
- Latona, amata Iovis, mater Apollinis et Artemidis
- Metis, amata Iovis, mater Athenae
- Nereus, pater Nereidum
- Mnemosyne, amata Iovis, mater Musarum
- Oceanus
- Rhea, Croni uxor
- Themis, quae Deucalionem et Pyrrham novum hominum genus creare iussit.