Thurus Mons

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Thurus Mons.
Mons Glokner anno 1918 ab Eduardo Theodoro Compton pictus.
Callis transitus montis Felwii vel Thuri.

Thurus Mons est regio montium mediis in Alpibus orientalibus Austriae.

Res Onomasticae[recensere | fontem recensere]

Nomen geographicum Turus (Theodisce Tauern, hodie saepius Hohe Tauern, pl.) a saeculo 12 attestatum est ut appellativum transituum, nec montis, a saeculis 19 et 20 catenas montium designans:[1][2]

  • Taurus inferior (ca. annum 1140)
  • Duri mons (1141)
  • Thuro Mons (1143)[3]
  • Duro monte (1198)
  • Turus (saeculo 12)
  • Montes Tovver (1234)
  • Mons Thuro 1282
  • Taurus mons (ineunte saeculo 14)

Geographia[recensere | fontem recensere]

Montes Thuri inter fluminum Salzahae, Dravi et Murae valles eminent.

Thuri in catenas montium tres dividuntur:

  • Thuri (vel Thuri alti)
  • Thuri inferiores
  • Thuri Ossiacei

Summus Thuri montis culmen est Mons Glokner (Theodisce hodie Grossglockner) altitudinis 3798 metrorum super maris aequor, altissimus mons Austriae.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Ab Aevo antiquo viae super iugera montis inter urbes Iuvavum et Aquileiam et deinde a Medio Aevo transitus Thuri inter urbes alpinas Salisburgum, Rastat et Matereie (Theodisce Matrei) adhibitae sunt. Anno 1143 statio telonei attestata est: vectigal tributum sub Thuro monte. Anno 1198 episcopus Salisburgensis domum viatorum apud viam Transitus Felwii instituit: hospitali in duro monte. [4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972, p. 474.
  2. Otto Michael Schinko: Von Achner bis Zugtal. Berg-, Gewässer-, Haus-, Ried- und Siedlungsnamen im oberen Murtal. Hamburgi 2015, p. 143.
  3. Albert von Muchar: Das Thal und Warmbad Gastein. Grätz 1834, p. 45.
  4. Heinrich Wallmann: Was versteht man unter Tauern? Eine alpine Studie. In: Zeitschrift des Deutschen und Österreichischen Alpenvereins, 1, 1869–1870, p. 442-472.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • August Prinzinger: Die Tauern. In: Mitteilungen der Gesellschaft für Salzburger Landeskunde 7, 1867, p. 46-78.
  • Eberhard Kranzmayer: Ortsnamenbuch von Kärnten. Band 1, Die Siedlungsgeschichte Kärntens von der Urzeit bis zur Gegenwart im Spiegel der Namen. In: Archiv für vaterländische Geschichte und Topographie, 50. Klagenfurt 1956.
  • Heinz-Dieter Pohl: Die Bergnamen der Hohen Tauern. Österreichischer Alpenverein, Innsbruck 2009.
  • Fritz Koller (red.): Das Rauriser Tauernhaus 1491–1991. Salzburger Nationalparkfonds. Neukirchen am Großvenediger 1991.
  • Otto Brugger (ed.): Der Felbertauern und das Matreier Tauernhaus. Die Gastschwaig unterm Tauern. Matrei 1991.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Thurum spectant.