Roman numeral 10000 CC DD.svg

Thomas Brokaw

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Brokaw in caerimoniis praemiorum Peabodiensium anno 2014 tributorum.
Brokaw (laeva) hospitem vicies millesimam Molis Puncti Gavins anno 1958 salutat; Brokaw hic itineris dux erat.
Brokaw emissionem vivam post terraemotum Loma Prieta 1989 praeparat.
Brokaw et Vladimirus Putin ante colloquium interrogatorium die 2 Iunii 2000.

Thomas John "Tom" Brokaw (IPA |ˈbroʊkɔː|; natus Webster Dacotae Meridianae die 6 Februarii 1940)[1] est diurnarius televisificus et auctor Americanus, qui ancora et editor administrativus NBC Nightly News ab anno 1982 ad 2004 innotuit.[2] Alumnus est universitatum Iovensis (unde sine lauris abiit) et Dacotae Meridianae. Scriptor est The Greatest Generation (1998) et aliorum librorum, multaque praemia et honores accepit. Solus homo est qui omnium trium programmatum maiorum societatis NBC News hospitem egit: The Today Show, NBC Nightly News, et, breviter, Meet the Press. Nunc partes agit nuntiorum annuntiatoris pro NBC News, pelliculasque documentarias pro aliis mercatibus producit.[3]

Cum Petro Jennings societatis ABC News et Daniele Rather societatis CBS News, Brokaw fuit unus ex "Magnis Tribus" ancoris nuntiorum in Civitatibus Foederatis annis 1980, 1990 et 2000 primos. Hi triumviri plus viginti annos principalia programmata nuntiorum de nocte eorum operum reticulatorum duxerunt, atque omnes intra unum annum eorum rationes una coeperunt unaque in otium venerunt.[4]

Opera: libri[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus extrni[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Brokaw spectant.