Roman numeral 10000 CC DD.svg

Daniel Rather

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Daniel Rather in Praemiis Peabodiensibus anno 2005.

Daniel Irvin "Dan" Rather, Jr. (natus 31 Octobris 1931). alumnus collegii Samuelis Houston Huntsville in urbe, est diurnista Americanus et olim lector nuntiorum programmatis CBS Evening News. Nunc munus editoris administrantis sustinens, ancora est Dan Rather Reports, televisificae nuntiorum magazinae in AXS TV canali rudentis.

Puerilis domus Ratherana in Museo Comitatus Whartoniani reficitur.

Rather ancora programmatis CBS Evening News viginti quattuor annos fuit, a 9 Martii 1981 ad 9 Martii 2005. Particeps 60 Minutes programmatis CBS etiam fuit. In controversiam vocatus est propter nuntium de militia in Praesidio Nationali Praesidis Georgii W. Bush tempore Belli Indosinensis II, ac tandem de CBS Evening News anno 2005, et de omni opere reticulato proximo anno post quadraginta tres annos omnino discessit.[1]

Cum Petro Jennings societatis ABC News et Thoma Brokaw societatis NBC News, Rather fuit unus ex "Magnis Tribus" ancoris nuntiorum in Civitatibus Foederatis annis 1980, 1990 et 2000 primos. Hi triumviri plus viginti annos principalia programmata nuntiorum de nocte eorum operum reticulatorum duxerunt, atque omnes intra unum annum eorum rationes una coeperunt unaque in otium venerunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Rather de rebus quas expertus erat per sexaginta et unum annos diurnista coram grege imperatorum NATO in Castris Eggers Caburae Afganiae mense Iulio 2011.
Rather cum Lt. Gen. Gulielmo B. Caldwell et Sergeant Major Radulpho R. Beam de exercitatione Viribus Securitatis Nationalis Afganiensibus et de aliis rebus in Castris Eggers Caburae Afganiae die 26 Iulii 2011 loquitur.
  1. "Dan Rather Leaves CBS After 44 Years". PBS News Hour. 20 Iunii 2006 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Daniel Rather spectant (Daniel Rather, Dan Rather).