Theodora (senatrix)
Theodora senatrix, etiam Theodora maior dicta (nata ad annum 870; mortua post annum 916), fuit nobilis femina Romana, uxor Theophylacti I Tusculani, vestararii et magistri militum, mater Marotiae, et avia Ioannis Papae XI.
Vita
[recensere | fontem recensere]Theodora fuit avia Ioannis XI papae, filii Marotiae, et (secundum Liutprandum Cremonensem et Librum Pontificalem) Sergii III papae. Tertius autem fons, Flodoardus Remensis (c. 894-966), dicit Ioannem XI fratrem Alberici II fuisse, qui ex Marotia et Alberico I genitus esset. Si verum est, etiam Ioannes verisimiliter est Marotiae et Alberici I filius.
Fontes parci et contradictorii sunt: Liutprandus Theodoram concubinam papae Sergii III fuisse vult; eam "scortum impudens" sive "meretricem satis impudentissimam" dicit, quae "Romanae civitatis non inviriliter monarchiam obtinuit."[1] Hic episcopus Cremenensis, sed nequaquam sine ira et studio scribere solebat, cum factionis imperialis esset; immo vero, adversarios acriter aggrediebatur.[2]
Contra, Eugenius Vulgarius, alius historicus coaequalis, Theodoram virtutum plenam fuisse narrat,[3] quod autem non minus dubium est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ferdinand Gregorovius: Geschichte der Stadt Rom im Mittelalter. München 1978.
- Pierre Riché: Les Carolingiens, une famille qui fit l'Europe. Parisiis: Hachette, coll. « Pluriel », 1983 (iterum impr. 1997), ISBN 2-01-278851-3
- Daniela Schumacher-Immel: Theodora, die Ältere. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 11, Bautz: Herzberg 1996, ISBN 3-88309-064-6, Coll. 919–920.
- Jean-Charles Volkmann: Bien connaître les généalogies des rois de France. Éditions Gisserot, 1999, ISBN 2-87747-208-6
- Lexikon des Mittelalters. Monaci 2002.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Liutprandi Antapodosis, II,48.
- ↑ Vide e.g. commentationem de Liutprando in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice), ubi in fine commentationis legitur: "he is ever a strong partisan and is frequently unfair towards his adversaries."
- ↑ George L. Williams, Papal Genealogy: The Families and Descendants of the Popes (Jefferson: Éditions MacFerland, 1998), 13.