Marotia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marotia[1] (nata circa annum 892; mortua post annum 932), quae fuit filia Theophylacti I comitis Tusculani et Theodorae I, prima dimidia saeculi decimi parte Romam dominata est.

Fons de Marotia primarius, quem multi posteri exscripserunt, est Liutprandus Cremonensis, qui odio Romae gentisque Marotiae commotus saepe nigra in candida vertit, ut difficile sit vera a fictis distinguere.

Vita[recensere | fontem recensere]

Primo Alberico marchioni Spoletii, deinde Widoni, marchioni Tusciae, tertio matrimonio Hugoni regi Italiae collocata est. Praetera Sergii III papae adamata fuisse traditur, qua ex coniunctione filius natus esset, posterior papa Ioannes XI.

Ab anno 914 Dicionem Pontificiam dominata est, papae Ioannes X, Leo VI, Stephanus VII et Ioannes XI ei omnino subiecti erant, qua re hoc tempus a quibusdam historicis "pornocratia" vocatur.

Circa annum 932 Marotia (una cum Ioanne XI, ut putatur) a filio Alberico II, qui Romae rerum potitus est, comprehensa est. Id factum est, cum se imperatricem coronari voluit. Etiam nepos Octavianus nomine Ioannes XII papa factus est. Post annum 932 non iam memoratur, sors eius ignota est.

Receptio[recensere | fontem recensere]

Historia Marotiae unus ex fontibus fuisse possit, ex quibus fabula „Ioannae Papissae“ sumpta est.

Scriptor Ericus Walz anno 2005 mythistoriam "Die Herrin der Päpste" ("Domina paparum") intitulatam publicavit, quae, quamvis maxima licentia poetica, de Marotia conscripta est. Anno 2006 Fridericus Berger aliam mythistoriam titulo "Die heimliche Päpstin" ("Papessa obscura") edidit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

  • Bruno W. Häuptli: Marozia. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 22, Bautz, Nordhausen 2003, ISBN 3-88309-133-2, Coll. 808–811.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In Liutrandi libro antapodoseos praeter scripturam Marotia etiam Marozia et Marocia inveniuntur.