Themisto (uxor Athamantis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Themisto in mythologia Graeca fuit Hypsei filia, secunda uxor Athamantis, ac mater Plinthii (vel Sphincii) et Orchomeni. Hyginus mythographus sic vitam eius descripsit:

Athamas Aeoli filius habuit ex Nebula uxore filium Phrixum et filiam Hellen, et ex Themisto Hypsei filia filios duos, Sphincium et Orchomenum, et ex Ino Cadmi filia filios duos, Learchum et Melicerten. Themisto, quod se Ino coniugio privasset, filios eius interficere voluit; itaque in regia latuit clam et occasione nacta, cum putaret se inimicae natos interfecisse, suos imprudens occidit, a nutrice decepta quod eis vestem perperam iniecerat. Themisto cognita re ipsa se interfecit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hyginus, myth., Fabulae 1.1–2.
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!