Jump to content

Theatrum castellanum Arnstadiense

E Vicipaedia
Frons principalis; dextrorsum in primo tabulato caupona inest
Scaena
Murus - pars scaenae aestivae subdialis

Theatrum castellanum Arnstadiense (Theodisce: Schloßtheater Arnstadt) theatrum quodam amoenum in viridario prisci Castelli Neideck est, Arnstadii in Thuringia.

Rebus theatralibus antiquissima traditio est in urbe Arnstadii. Dramata iam anno 1612 agebant. Iussu grafionis Antonii Guntheri II de Schwarzburg-Arnstadt vel symphonicaci aulici conveniebant, proh dolor non multum tempus.

Momenti regionalis fuit etiam compositio dramatum musicalium duarum anni 1705 praetitulatorum "Carneval" et "Die Klugheit der Obrigkeit in Anordnung des Bierbrauens". Quod alterum sub titulo Arnstädter Bieroper magis notum est: verisimiliter ei musicam addidit Ioannes Sebastianus Bach ipse.

Decenniis sequentibus greges histrionum varii in urbe erant, quibus tamquam scaena diaetae Curiae Arnstadiensis attributae sunt.

Theatrum verum haud ante annum 1842 advenit, cum in hippodromio pristino iussu ducis Guntheri Frederici Caroli II aedificium musis dicatum erigeretur. Huic nomen Fürstliches Hoftheater datum est.

Propter difficultates pecuniarias gregem proprium domesticum aboliverunt actores peregrinos invitaturi. Anno 1903 restruxerunt aedificium; menses tres quotannis spectacula fiebant. Tunc actores fabrique 64 operam dabant isto in theatro et genera spectaculorum et iucunda et tragica erant. Anno 1904, quando anniversarium MCC mentionis Arnstadii primae celebraverunt, de Arnstadii historia actum est. Talia eo tempore homines valde excitantia denique in oblivionem ceciderunt.

Theatrum re publica constituta

[recensere | fontem recensere]

Post Primum bellum mundanum theatrum in manus publicas translatum est et novum nomen Schloßgartentheater sibi assumpsit. Iam anno 1922 cruminae publicae aegrotaverunt et theatri finis minabatur. Contra theatrum sistendum societas quaedam operam dedit praeconium faciens et cum hominibus politicis disputans de magno theatri proprii momento. Marsupiis parsuri histriones Gothienses instituerunt. Anno 1937 theatra Arnstadii et Rudolphopoli in unum confusa sunt, attamen iam anno proximo ista confusio periit.

In Secundi belli mundani mensibus ultimis, accurate die 1 Septembris 1944, cunctae scaenicae actiones terminatae sunt et aedificia in repositorium militare redacta sunt.

Bello finito theatrum restaurandum erat. Grex communis Arnstadii Rudolphopolisque interversabantur inter haec duo oppida. Cooperatione finita urbs theatrum iuvabat. Anno 1950 pecunia deficiente grex proprius abiit. Annis proximis histriones Erfordiae sive Rudolphopolis munus partium agendarum Arnstadii fungebantur.

Die 1 Augusti 1988 theatri ruinosi portae clausae sunt. Aditus auctus cafeo moderno praeditus est ubi horis meridianis etiam opipara esculenta sicut in cauponis offeruntur. Anno 1995 societas nomine Theaterverein Arnstadt e.V. fundata est quae theatro consuleret. Die 1 Septembris sollemnia theatri reinaugurandi celebrata sunt.

Programmata hodierna

[recensere | fontem recensere]

A mense Septembri usque mensem Iunium circiter spectacula 120 fiunt maxime diversa: fabulae theatricae cum musica, concentus symphoniaci, saltationes, musica cameralis, cabaretica, concentus musicae popularis modernissimae. Interdum theatrum etiam cinematographeum est, cum in urbe Arnstadia cinema hodie non iam repperitur. Nam proxima sunt in urbibus Erfordiae et Ilmenaviae.

Nonnulli histriones regulariter veniunt, nonnumquam etiam clarissimi sunt. Illi saepe semel modo Arnstadii sunt. Infantibus adulescentibusque programmata specialia exhibentur velut fabulae narratae tempore Natalicio aut variae res in diebus theatralibus autumnalibus.

Magni aestimantur etiam spectacula sub divo ante ruinas Castelli Neideck finitimi.

Externi nexus

[recensere | fontem recensere]