Latinitas bona

The Pinner of Wakefield

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Titulus editionis 1599 notis manu scriptis munitus: "Written by ... a minister who act[ed] th[e] pinners p[ar]t in it himselfe: teste W. Shakespea[re]. Ed. Juby saith that ye play was made by Ro. Gree[ne]."

The Pinner of Wakefield (sed titulo pleno et orthographia antiqua A pleasant conceyted comedie of George a Greene, the Pinner of Wakefield) est ludus scaenicus Londinii saeculo XVI exeunte doctus, anno 1599 editus sine nomine auctoris. Exemplar huius editionis solum nobis servatum notas manu scriptas praebet quae attributionem Roberti Greene praetendunt, comoedi ac satyrici anno 1592 mortui. Fabulam praebet Georgii Greeni[1] herois popularis; fons principalis ut videtur fuit liber fere eodem tempore manu scriptus, anno 1706 impressus, cuius titulus est The Famouus Hystory off George a Greene, Pinder off the Towne of Wakefeild.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • 1599 : A pleasant conceyted comedie of George a Greene, the Pinner of Wakefield. Londinii: Cuthbert Burby

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De orthographia vide: "Veni Wakefield peramoenum / ubi quaerens Georgium Greenum / non inveni, sed in lignum ubi allam bibi feram / donec Georgio fortior eram": Richardus Braithwaite, Barnabae itinerarium (1636)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

{{{1}}} : Index personarum
Titulus James IV
{{{2}}}


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.