Georgius Greenus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Georgius Greenus,[1] Anglice George à Greene, est heros popularis mediaevalis Angliae septentrionalis, ubi fuisse dicitur "pinderus" (sc. animalium custos) urbis Wakefield.

Fontes huius historiae sunt cantilenae variae populares saeculorum XVI et XVII, sed etiam liber saeculo XVI exeunte manu scriptus, anno 1706 impressus, cuius titulus est The Famouus Hystory off George a Greene, Pinder off the Towne of Wakefeild. Exstat et ludus scaenicus titulo The Pinner of Wakefield vel plenius A pleasant conceyted comedie of George a Greene, the Pinner of Wakefield, Londinii saeculo XVI exeunte doctus, anno 1599 editus sine nomine auctoris, et fortasse Roberto Greene adscribendus.

Eadem persona, scilicet George à Greene, reperitur in ludo pastorali Beniamini Jonson titulo The Sad Shepherd, anno 1640 divulgato.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De orthographia vide: "Veni Wakefield peramoenum / ubi quaerens Georgium Greenum / non inveni, sed in lignum / ubi allam bibi feram / donec Georgio fortior eram": Richardus Braithwaite, Barnabae itinerarium (1636)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.