Friar Bacon and Friar Bungay

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Titulus editionis primae, 1594
Titulus editionis reimpressae, 1630

Friar Bacon and Friar Bungay (sed titulo pleno et orthographia antiqua The honorable historie of frier Bacon, and frier Bongay) est ludus scaenicus a Roberto Greene die 19 Februarii 1592 doctus, anno 1594 (auctore nuper mortuo) editus. Fons in quo auctor mythistoriam Baconis perlegit fuit fabula The Famous History of Friar Bacon (saeculo XVI medio fortasse edita sed in editione 1627 hodie servata). Ibi iam reperiuntur personae Miles, fratris Baconis discipulus, et Vandermast, magus Germanus Baconi aemulus.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • 1594 : The honorable historie of frier Bacon, and frier Bongay as it was plaid by her Maiesties seruants. Londinii: Edward White
  • 1630 : The honorable historie of frier Bacon, and frier Bongay as it was lately plaid by the Prince Palatine his seruants. Londinii: Elizabeth Allde
  • 1905 : J. Churton Collins, ed., The Plays and Poems of Robert Greene (Oxonii: Clarendon Press) vol. 2 pp. 1-78 Textus apud archive.org

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Friar Bacon and Friar Bungay : Index personarum
Titulus James IV
Henry III rex · Edward, huius filius, princeps · Imperator Germaniae · Rex Castellae · Dux Saxoniae · Lacy, comes Lincolniae · Warren, comes Sussexiae · Ermsby, ingenuus · Radulphus Simnell, regis scurra · Frater Bacon · Miles, fratri Baconi scholarius pauper ·Frater Bungay · Jaques Vandermast · Burden, Mason et Clement, doctores Oxonienses · Lambert et Serlsby, ingenui · Scholarii duo, horum filii · Vilicus · Thomas et Richard, scurrae · · Constabularius · Nuntius · Domini, scurri, etc.

Elinor, regis Castellae filia · Margarita, vilici filia · Ioanna, virgo rustica · Caupona tabernae Bell

Diabolus · Spectrum in forma Herculis visum


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!