Roman numeral 10000 CC DD.svg

Mycelium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mycelii in ligno vestigia

Mycelium est fungorum corpus vegetativum, e hyphis compositum, quarum crassitudo a 1,5 ad 10 µm est. Interdum et Actinomycetalium fila tenuia mycelium nominatur. In substrato latens invisibiliter mycelium crescere solet, sed interdum et supra substratum crescit. Solum apicaliter mycelium crescit, sed in permultos ramos it.

Mycelii 1 mm2 in microscopio.

Mycelium e cellulis aut e cellula una cum multis nucleis componi possunt. Si multas cellulas habet, septa inter cellulas stant. Septa poros habent,vel simplices, ut in myceliis Ascomycotorum, vel complexos, ut in myceliis Ascomycotorum necnon Basidiomycotorum. Pori complexi saepe fibulis praediti sunt, et cellula myceliorum talium nucleos duos habet et dicaryotica nominatur.

Fungorum carposomata non e parenchymate constant, sed e mycelio composita sunt, quod plectenchyma (vel textum falsum, vel pseudoparenchyma) format.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Read, D. J. 1992. "The mycorrhizal mycelium." In Mycorrhizal functioning: An integrative plant fungal process, ed. M. Allenm, 102–133. Londinii: Chapman & Hall.
  • Matyssek, Rainer, Hans Schnyder, Wolfgang Oßwald, Dieter Ernst, Jean Charles Munch, et Hans Pretzsch. 2012. Growth and Defence in Plants: Resource Allocation at Multiple Scales, 216–219. Springer Science & Business Media.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Quid sit mycelium in: Ludovii Renati Tulasne et Caroli Tulasne Selecta fungorum carpologia..., Parisiis 1861, p. 136–142