Roman numeral 10000 CC DD.svg

Walterus Burley Griffin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Walterus Burley Griffin cum muliere Marion Mahony Griffin (Sydneium 1930)
Forma Canberrae urbis a Griffin delineata

Walterus Burley Griffin (natus die 24 Novembris 1876 in Maywood, Illinoesia; mortuus die 11 Februarii 1937 in Lakhnau, India) fuit architectus ex Civitatibus Foederatis Americanis oriundus. Opus latissime notum est forma urbi Canberrae, capiti Australiae, aedificandae. Praetera descriptionem forma L explicavit, "Carport" (i.e. tectum autocineto protegendo domui adiunctum) invenit, lithocolla ferro durata primus uti coepit. Sic dicta "Prairie School" (Prateriae schola) magnam in eum vim habuit, ex qua ipsius rationem aedificandi excoluit. Per omnes fere annos, quibus munere architecti functus est, cum muliere Marion Mahony Griffin collaboravit; una cum muliere intra 28 annos plus quam 350 aedificia et alia opera designavit, novas materias aedificis utiles, apparatus domorum, supellectiles et alia excogitavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Walterus Burley Griffin spectant.
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!