Terra Borealis
Terra Borealis[1] (Russice Северная Земля, tr. Severnaja Zemlja) est archipelagus in Oceano Glaciali Septentrionali (Arctico) inter maria Karense et Lapteviorum, nunc ad districtum municipalem Taimyricum territorii Crasnoiarensis Foederationis Russicae pertinens. Area archipelagi est circa 37 milia km2, quorum 47 % glacie tecta sunt. Insulae Terrae Borealis maximae sunt Oktjabr'skoj Revoljucii (Октябрьской Революции, i.e. 'Revolutionis Octobris'), Bol'ševik (Большевик, i.e. 'Bolsevicus'), Komsomolec (Комсомолец) et Pioner (Пионер).
Historia[recensere | fontem recensere]
Archipelagus, nunc ut "Terra Borealis" notus, inventus est anno 1913 ab expeditione Russico, cuius praefectus fuit Boris Vil'kickij. Initio tamen pars maxima archipelagi insulam singulam esse putabatur, quae anno 1914 "Terra Imperatoris Nicolai II" (Russice Земля Императора Николая II, tr. Zemlja Imperatora Nikolaja II) nominata est, anno 1926 tamen haec "insula" in "Terram Borealem" renominata. Annis 1931–1933 autem exploratores Sovietici detegerunt terram illam e nonnullis insulis separatis formatam esse. Tunc insulae illae nomina sua propria obtinuerunt, postquam "Terra Borealis" appellatio totius archipelagi facta est.
Nota[recensere | fontem recensere]
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Terram Borealem spectant. |
- Pagina de Terra Boreali Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
- Pagina de Terra Boreali Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)