Taquia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Taquiae caelatura templi cuiusdam dis Sinensibus in Perak, Malaesia.

Taquia sive Takia[1] (Sinice 妲己 Dájǐ, alibi 妲妀) fuit Chei (紂) concubina magni regis ultimi Xam familiae regnatricis, quae imperium illius eversum post a scriptoribus Cheu familiae succedentis scelerum et libidinum omnium regis magni est damnata, quam ob rem usque adhuc eam apud gentem cognomentum mulieribus improbis pacto vituperationis praeberet.

Vita[recensere | fontem recensere]

Familiae Xam rerum gestarum scriptura quaecumque exstat minime Taquiae vitam memorat, non modo quia ultimum fuit Chei regnum familiae eius, sed etiam propterea quod femininam potestatem minus posteritate reprehendens haud sane regis concubinae dicionem mirari videtur. Inde verum sequentes familiae ut primum rerum potiebantur, metu feminarum dominationis adductae multa crimina ei attulerunt. Itaque in Cieni Opere chronographico aliisque locis dictum est Taquiam reguli cuiusdam filiam per pulchritudinem formae in Chei gratiam venientem crudelissimam tyrannidem iusisse instituere: aerarium spoliavisse, aedificasse magnificentissimam aulam, nec iam expleta libidine; dixere quidem (namque veri simile est hanc rem ad augendam culpam eos finxisse) et lacum vini fodisse et tamquam carnis silvam, quo nudos ultrius sexus ludere poneret. His factis incitatis seditionibus, regia domu capta datam esse publico capitis supplicio annos fere triginta natam.

In religione Sinica[recensere | fontem recensere]

Elaboratus est usque ab aetate australis et borealis imperii Sinarum Taquiae cultus, in quo quasi nymphe figura vulpis novem caudis haberetur; qui cum saepius imperatorius iussu interdicebatur tamen in longinquis ac sede imperii remotis superaret.

In fabula praeclara aetatis Mim familiae, nomine Fengshen Yanyi (封神演義), imposuit nymphae vulpis dea Nüwa pensum ut fatum perficeret Cheo rege in ruinam deducendo; Taquiam veram interfecit, se ut illam repraesentavit, regem Cheum ad flagitia corrupit. Tum verum, quia tantorum scelerum auctrix fuisset, exacto penso a dea tradita est novo regi ad supplicium sumendum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martini Martinii, Sinicae historiae decas prima : res a gentis origine ad Christum natum in extrema Asia, sive magno Sinarum imperio gestas complexa, pp. 91seq.