Tanja Savičeva

E Vicipaedia
Wikidata Tanja Savičeva
Res apud Vicidata repertae:
Tanja Savičeva: imago
Tanja Savičeva: imago
Nativitas: 23 Ianuarii 1930; Dvorishche
Obitus: 1 Iulii 1944; Shatki
Patria: Unio Sovietica
Nomen nativum: Татьяна Николаевна Савичева

Memoria

Sepultura: Krasny Bor, Nizhny Novgorod Oblast

Tatiana Nicolaievna (vel saepe Tanja[1]) Savičeva (Russice Татья́на Никола́евна Са́вичева, nata 23 Ianuarii 1930; mortua 1 Iulii 1944) fuit puella in Unione Sovietica, quae ephemeridem Leninopoli a Germanis obsesso annis 1941 et 1942 scripsit, quae mortes omnium familiarium suorum enumeravit. Fuit una ex multis hominibus qui secundo bello mundano obierunt.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Tatiana nata est die 23 mensis Ianuarii anno 1930 Dvorishche,[citatio desiderata] in Russia Sovietica. Ab Iunio 1941, bellum initum est cum Germani Unionem Sovieticam invasissent. Familia Tatianae in Leninopoli manere constituit ut Exercitum Rubrum adiuvet et sustineat. Post diem tertium mensis Septembris, Leninopolis a Germanis obsessa est; hieme fames maxima orta est. Ex tota familia, Tatianae maior soror Eugenia (Ženia) prima mortua est; obiit die 28 mensis Decembris anno 1941 hora 12:00 p.m., ut Tatiana conscripsit, ex lassitudine et sanguinis amissione. Tunc Tatiana ephemeridem scribere coepit. Post mortem sororis Tatiana mortes sex aliorum familiarium in commentariis suis annotavit. Tatianae mater Maria ultima e familia a scorbuto mortua est; die 13 Maii 1942 hora 7:30 a.m. hoc factum est. Post mortem matris, Tatiana ultimas paginas in commentario suo scripsit, quae verba continent:

Савичевы умерли (Savičevii mortui sunt)

Умерли все (Omnes mortui sunt)

Осталась одна Таня (Tatiana sola superest)

Post hanc ultimam notam scriptam, Tatiana e domo abiit et in orphanotrophium die mensis augusta anno 1942 avecta est. Infirmabatur tempore, et in nosocomium missa est duobus annis post, die 24 Maii 1944. Die 1 Iulii ex tuberculosi intestinorum mortua est. Bello anno 1945 confecto, Nina et Michael (soror et frater Tatianae maiores) in Leninopolim domum suam redierunt et Tatianae ephemeridem invenerunt, qua Tatia mox innotuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Russicum diminutivum.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]