Tamara Beručašvili

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tamara Beručašvili
Res apud Vicidata repertae:
Tamara Beručašvili: imago
Nativitas: 9 Aprilis 1961; Tiphlis
Patria: Georgia

Officium

Officium: Ministry of Foreign Affairs of Georgia, ambassador to the United Kingdom, Legatus
Munus: Legatus, professor, Politicus
Patronus: Universitas Tiphlisensis

Tamara Beručašvili seu litteris Georgianis თამარ ბერუჩაშვილი (Tiphlis in urbe nata die 9 Aprilis 1961) est politica et legata Georgiae.

Alumna est universitatis Amicitiae Nationum Moscuae in urbe universitatumque Indianensis et Tiphlisensis, apud quam anno 2006 gradum doctoris scientiae oeconomicae ascendit. Ministra a commercio ab anno 1998 usque in 2000, ministra vicaria a rebus externis usque ad 17 Februarii 2004 meruit. Inde operam dedit in novo ministerio ab integratione Europaea et Atlantica. In alma matre Tiphlisensi et apud universitatem Heliae in eadem urbe professor fuit. Rursus in rebus politicis agens ministra vicaria a rebus externis iterum ab anno 2013, ministra rerum externarum a die 11 Novembris 2014 ad 1 Septembris 2015 fuit. Anno insequenti legata Georgiae iuxta regnum Britanniarum Londinium missa est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tamaram Beručašvili spectant.
  • Vita olim apud situm regiminis Georgianae edita