David Zalkaliani

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata David Zalkaliani
Res apud Vicidata repertae:
David Zalkaliani: imago
David Zalkaliani: subscriptio
Nativitas: 27 Februarii 1968; Tiphlis
Patria: Georgia

Officium

Officium: Minister of Foreign Affairs of Georgia, Vice Prime Minister of Georgia, Chair of the Committee of Ministers of the Council of Europe, Georgian Ambassador to the United States, ambassador of Georgia to Belarus, ambassador of Georgia to Uzbekistan
Munus: politicus

Consociatio

Factio: Georgian Dream

David Zalkaliani seu litteris Georgianis დავით ზალკალიანი (Tiphlis in urbe die 27 Februarii 1968 natus) est legatus et politicus Georgiae.

Alumnus est universitatis Tiphlisensis. Ab anno 1992 iuxta ministerium rerum externarum operam dans, ab anno 1996 usque in 2002 Vindobonam, postea breviora temporis spatia Vasingtoniae, Tashkent, Minscum missus est. A die 29 Octobris 2012 minister vicarius, sed ab 21 Iunii 2018 minister a rebus externis principalis meret, antecessore in hoc officio Michaele Janelidze, primo ministro Mamuka Bakhtadze.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David Zalkaliani (eo tempore minister vicarius a rebus externis) ad sinistram partem, Ioannes Kerry secretarius Americanus ad dextram, cum Nicolao Berliner legato Americano apud aëroportum Tiphlisensem mense Ianuario 2017 colloquentes
  • Vita apud ministerium rerum externarum