Sventoslaus Ševčuk

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Sventoslaus Ševčuk
Res apud Vicidata repertae:
Sventoslaus Ševčuk: imago
Nativitas: 5 Maii 1970; Stryi
Patria: Ucraina

Officium

Officium: archiepiscopus catholico, Episcopus Catholicus, titular bishop, Auxiliarius, apostolic administrator
Munus: presbyter catholicus, Diaconus Catholicus

Insignia heraldica

Sventoslaus Ševčuk: insigne
Sua Beatitudo Sventoslaus Ševčuk, 27 Martii 2011
Insigne episcopale S.B. Sventoslai Ševčuk

Sua Beatitudo Sventoslaus Ševčuk (vulgo Sviatoslav Shevchuk ; Ucrainice: Святослав Шевчук ; natus in Stryi Ucrainae die 5 Maii 1970) est a die 25 Martii 2011 Kioviensis-Haliciensis Ucrainorum Maior Archiepiscopus, Pater, et Caput Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Sventoslaus Ševčuk natus est Stryi in urbe, in regione Leopolitana Ucrainae, die 5 Maii 1970, in familia Christiana Graeco-Catholica. Temporibus persecutionum Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae a regimine communistico in Unione Sovietica, sacerdotes clandestini Graeco-Catholici in domo familiae suae Divinam Liturgiam usitate celebraverunt.

Studiis in schola media expletis, in schola medicinali in Boryslav et simul in seminario clandestino Graeco-Catholico studebat. Exercuit servitium militare in Exercitu Sovietico.

Annibus 19901992 philosophiae in Universitate Salesiana Bonaërensi studebat, theologiae autem 19921994 in seminario Leopolitano.

Die 26 Iunii 1994, ordinationem presbyteralem accepit a Miroslao Ioanne Cardinali Lubachivsky, Maiore Archiepiscopo Leopolitano Ucrainorum.

Anno 1997 licentiam obtinuit et brevi postea, anno 1999, etiam doctoratum summa cum laude in sacra theologia in Pontificia Studiorum Universitate a Sancto Thoma Aquinate Romae sita. Studiis doctoralibus in Urbe perdurantibus, is curam quoque pastoralem fidelium Ucrainorum in Graecia habebat.

Patriam reversus, varia munera exercebat: praefectus seminarii Leopolitani (19992000), vice-decanus facultatis theologiae in Academia Theologica Leopolitana (hodie Universitas Catholica Ucrainorum) (2001), vice-rector seminarii Leopolitani (20002007), et postea rector eiusdem seminarii (20072009).

Ipse varias cognoscit linguas: Ucrainicam, Latinam, Graecam, Slavicam Ecclesiasticam, Anglicam, Italicam, Hispanicam, Russicam, Polonicam.

Die 14 Ianuarii 2009, Benedictus Papa XVI eum nominavit episcopum titularem Castrensem Galbae, auxiliarem eparchiae Sanctae Mariae a Patrocinio Bonaërensis Ucrainorum. Consecratus est die 7 Aprilis 2009 ab Ihor Vozniak, C.Ss.R., Archiepiscopo Leopolitano Ucrainorum, Michaël Mykycej, F.D.P., episcopo eparchiali eparchiae Sanctae Mariae a Patrocinio Bonaërensis Ucrainorum, et Iuliano Voronovsky, M.S.U., episcopo Samboriensi-Drohobyciensi.

Die 10 Aprilis 2010, nominatus est administrator apostolicus sede vacante eparchiae Sanctae Mariae a Patrocinio Bonaërensis Ucrainorum.

Die 23 Martii 2011, Cardinale Lubomyr Husar se a maiore archiepiscopatu abdicato, synodus extraordinarius episcoporum Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae Sventoslaum Ševčuk elegit novum Maiorem Archiepiscopum Kioviensem–Haliciensem. Die 25 Martii 2011, Papa Benedictus XVI electionem confirmavit.

Maior Archiepiscopus Ševčuk ministerium suum Patris et Capitis Maximae Orientalis Ecclesiae Catholicae sui iuris sollemniter coepit ab inthronizatione? Kioviae die 27 Martii 2011 habita.

Sententia apostolica eius est "Dominus lux mea et salutare meum" (Psalmus 26(27):1).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)