Thesaurus seminarius mundanus Svalbardensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aditus thesauri anno 2013 pictus

Thesaurus seminarius mundanus Svalbardensis, Anglice Svalbard Global Seed Vault est cella prope Longyearbyen in insula Spitzberga , anno 2006 sub monte effossa annoque 2008 incepta, ubi servantur semina plantarum. Specimina duplicata hic absconduntur specierum, varietatum et cultivarietatum fere 864 000 quae iam in thesauris aliis per mundum servantur. Hic autem sub temperatura –18° ad incolumitatem longissimam retinentur. Thesaurus dirigente Cary Fowler conditus, impensis regiminis Norvegiensis constructus, sub tutela Operis Fundati Frugum[en] et Instituti Nordici Subsidiorum Geneticorum[en] regitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Cary Fowler iuxta excavationes anno 2007 pictus
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Thesaurum seminarium mundanum Svalbardensem spectant.