Jump to content

Sushma Swaraj

E Vicipaedia
Wikidata Sushma Swaraj
Res apud Vicidata repertae:
Sushma Swaraj: imago
Sushma Swaraj: imago
Nativitas: 14 Februarii 1952; Ambala Cantonment
Obitus: 6 Augusti 2019; Dellium Novum
Patria: India

Familia

Coniunx: Swaraj Kaushal
Proles: Bansuri Swaraj

Sushma Swaraj seu litteris Devanagari सुषमा स्वराज Suṣamā Svarāja (nata nomine Suṣamā Śarmā die 14 Februarii 1952; die 6 Augusti 2019 mortua) fuit politica Indiae.

E parentibus religione Hinduicis orta qui a Lahorio in Indiam nuper effugerant, Suṣamā Śarmā in castris Ambalaensibus nata est.[1] Ibidem collegium Sanatani Dharmi, ubi linguam Sanscriticam scientiamque politicam, deinde universitatem Panjabensem frequentavit Caṇḍīgaṛhi in urbe, ubi iuribus studuit. Advocata iuxta curiam supremam ab anno 1973 operam dedit.

Gulielmus et Hillaria Clinton, Narendra Modi, Sushma Swaraj (ad dextram) Novi Eboraci die 29 Septembris 2014 colloquentes

Legata est consilio legislativo Haryanensi ab anno 1977 ad 1982 pro circulo oppidi nativi, iterum ab 1987 usque in 1990 quibus annis ministra ab eruditione civitatis Hariyanae merebat. Deinde legata est consilio nationali, sed ab anno 1996 consilio populari. Brevissimo temporis spatio a die 13 Octobris 1998 usque ad 3 Decembris eiusdem anni ministra principalis fuit Dellii territorii capitalis. Ministra ab informatione a die 30 Septembris 2000, ministra a valetudine a die 29 Ianuarii 2003 usque ad 22 Maii 2004 meruit, primo ministro Atal Bihari Vajpayee. Denuo primo ministro Narendra Modi ministra a rebus externis et ab Indis emigratis die 26 Maii 2014 facta est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Vita apud consilium populare Indicum
Ministri principales Dellii 1993–

Madan Lal Khurana 1993 • Sahib Singh Verma 1996 • Sushma Swaraj 1998 • Sheila Dikshit 1998 • Arvind Kejriwal 2013–2014, 2015–