Latinitas bona

Narendra Modi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Narendra Modi
Res apud Vicidata repertae:
Narendra Modi: imago
Narendra Modi: subscriptio
Nativitas: 17 Septembris 1950; Q2570726
Patria: India

Consociatio

Factio: Q10230
Religio: Hinduismus

Familia

Coniunx: Q16947607

Memoria

Laurae: Q5013123
Narendra Modi

Narendra Modī, vulgo plene નરેન્દ્ર દામોદરદાસ મોદી Narendra Dāmodaradāsa Modī (natus in Vadanagāra Guzaratae die 17 Septembris 1950) est politicus Indus, civitatis Guzaratae minister primus ab anno 2001. Comitiis nationalibus die 14 Maii 2014 habitis, ductor fuit factionis victricis (BJP). Primus minister factus est die 26 Maii 2014.

Narendra Modī, filius tabernariorum, ipse puer theam venditabat iuxta stationes ferriviarias et laophoriorum. Sodalis fit motús Hinduici nationalistarum RSS, apud quam ab anno 1970 propagandista meruit. Fuit discipulus longinquus universitatis Delliensis; inde ad universitatem Guzaratensem progressus est, ubi gradum magistri scientiarum politicarum nactus est. Iussu societatis RSS ad factionem politicam BJP anno 1985 se adiunxit. Consiliis eius haec factio in comitiis Guzaratae civicis annis 1995 et 1998 victrix fuit; ubi, primo ministro civico Keśubhāī Paṭela aegrotante demissionemque petente, Narendra Modī ad hoc officium die 7 Octobris 2001 accedit et usque hodie tenet. Successu haud malo gubernavit sed de rebus inter tumultús Guiaratenses anni 2002 gestis, quo tempore Mussulmani multi necati sunt, nonnumquam inculpatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Narendram Modi spectant.