Subrahmanyam Jaishankar

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Subrahmanyam Jaishankar
Res apud Vicidata repertae:
Subrahmanyam Jaishankar: imago
Nativitas: 9 Ianuarii 1955; Dellium Novum
Patria: India

Officium

Officium: list of Indian Ambassadors to the United States, Foreign Secretary
Munus: Legatus

Consociatio

Factio: Bharatiya Janata Party

Familia

Genitores: K. Subrahmanyam;

Memoria

Laurae: Padma Shri in civil service

Subrahmanyam Jaishankar (Novi Dellii natus die 15 Ianuarii 1955) est legatus et politicus Indiae.

Michael Pompeo secretarius civicus Civitatum Foederatarum et Subrahmanyam Jaishankar minister rerum externarum Indiae Novi Dellii die 26 Iunii 2019 colloquentes

E familia Tamulensi ortus, scriptoris de rebus politicis Krishnaswamy Subrahmanyam filius est atque rerum gestarum scriptoris Sanjay Subrahmanyam frater natu maior. Subrahmanyam Jaishankar Dellii educatus est ubi collegium Sancti Stephani universitatis Delliensis frequentavit. Gradum doctoris apud universitatem Jawaharlal Nehru ascendit, dissertatione de diplomatia nucleari approbata.

Apud ministerium rerum externarum Indiae ab anno 1977 usque ad 2018 operam dedit. A principio Moscuam, ab anno 1985 Vasingtoniae, mox Columbum in Srilanca, deinde Tokium missus est. Legatus principalis Indiae iuxta regimina Cechicum ab 2001 usque in 2004, Singapuranum ab 2007, Sinense ab 2009, Civitatum Foederatarum ab 2013 excubavit. Denuo, ministerii sui princeps, secretarius rerum externarum a die 28 Ianuarii 2015 tres annos meruit.

Minister a rebus externis Indiae die 30 Maii 2019 factus est, primo ministro Narendra Modi.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Subrahmanyam Jaishankar spectant.