Arvind Kejriwal

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Arvind Kejriwal
Res apud Vicidata repertae:
Arvind Kejriwal: imago
Nativitas: 16 Augusti 1968; Hisar
Patria: India

Officium

Officium: Member of the Delhi Legislative Assembly, Chief Minister of Delhi
Munus: Politicus, bureaucrat

Consociatio

Factio: Aam Aadmi Party
Religio: Hinduismus

Familia

Coniunx: Sunita Kejriwal

Memoria

Laurae: Ramon Magsaysay Award, CNN-News18 Indian of the Year

Arvind Kejriwal seu litteris Devanagari अरविंद केजरीवाल Araviṃda Kejarīvāla (Siwani in oppido[1] civitatis Hariyanae natus die 16 Augusti 1968) est politicus Indiae.

Patre ingeniario electrico, Arvind Kejriwal in variis urbibus Indiae borealis educatus est. Alumnus est Instituti Technologiae Indici Kharagpurensis. Jamshedpur in urbe apud Tata Steel, deinde Novi Dellii apud ministerium vectigalium operam dedit. Agitator contra corruptelis haud obscurus, factionem novam hominis communis[en] anno 2012 condidit, qua anno insequenti in comitiis territorii capitalis Dellii satis prospere agenti ipse minister principalis regiminis die 28 Decembris 2013 factus est. Officium propter defectus legatorum faventium die 14 Februarii 2014 renuntiavit, sed, novis comitiis etiam melius evenientibus, iterum ab eodem die anni 2015 minister principalis meret.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bhaskar Mukherjee, "Celebrations in Kejriwal's hometown Siwani" in Times of India (26 Decembris 2013)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Arvind Kejriwal spectant.
Arvind Kejriwal die 4 Maii 2014 contionem habens
  • Vita apud Elections.in
Ministri principales Dellii 1993–
Emblem of India.svg
Madan Lal Khurana 1993 • Sahib Singh Verma 1996 • Sushma Swaraj 1998 • Sheila Dikshit 1998 • Arvind Kejriwal 2013–2014, 2015–