Suinthila (rex Visigothorum)
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica. |
Suinthila vel Swinthila (-ani, m.) vel Suinthilanus (Gothice: Swinþila) (†634) fuit rex Visigothorum inter annos 621 et 631. Ipse fuit dux strenuus, qui Byzantinos superans, provinciam Spaniae pro regno Visigothorum accepit. Ultimo praesidio Byzantinorum capto, se primum totius "Spaniae" regem anno 624 coronavit.
Regnum
[recensere | fontem recensere]Vascones in proelio vicit (fortasse anno 628), qui ei se dederunt; tunc, sicut Liuvigildus, urbem in Vasconia condidit ut praesidium, quam Oligicum nominavit.
Suintila, valentem habere monarchiam volens, potestates maiorum ecclesiaeque tollere conatus est. Sisenandus dux Septimaniae cum aliis maioribus contra ipsum anno 631 insiduit. Tunc, anno 633, Concilium Toletanum Quartum, ab Isidoro Hispalensi convocatum, Suinthilam excommunicavit et Sisenandum filium licitum coronavit regem.
Historia Gothorum Isidori de Suinthila dixit:
- Aera DCLIX [recte anno 621] . . . Suintila gratia divina regni suscepit sceptra. Iste sub rege Sisebuto ducis nactus officium, Romana castra perdomavit. . . . Postquam vero apicem fastigii regalis conscendit, urbes residuas quas in Hispaniis Romana manus agebat. . . . Totius Hispaniae infra Oceani fretum monarchia regni primus idem potitus, quod nulli retro principum est collatum. . . .
- Habuit quoque et initio regni expeditionem contra incursus Vasconum Tarraconensem provinciam infestantium, ubi adeo montivagi populi terrore adventus eius perculsi sunt, ut confestim, quasi debita iura noscentes, remissis telis et expeditis ad precem manibus, supplices ei colla submitterent, obsides darent, Ologitin civitatem Gothorum stipendiis suis et laboribus conderent, pollicentes eius regno ditionique parere, et quidquid imperaretur efficere.[1]
De familia
[recensere | fontem recensere]Dicitur fortasse Suinthila filius Reccaredi esse. In matrimonium duxit Theodoram, sororem Sisebuti, et est etiam pater Sisenandi et Liuvigotonis
Antecessor: Reccaredus II |
Rex Visigothorum 621–631 |
Successor: Sisenandus |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Isidori Historia Gothorum, 62–63.