Reccaredus I (rex Visigothorum)
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica. |
Flavius Reccaredus[1] aut Recaredus[2] (Gothice: Raikaraids) fuit rex Visigothorum et Suevorum[3] Hispaniae 586–601 et filius Liuvigildi. Isidorus Hispalensis de Reccaredo dixit:
- Recaredus regno est coronatus, cultu praeditus religionis, et paternis moribus longe dissimilis. Namque ille irreligiosus, et bello promptissimus, hic fide pius et pace praeclarus; ille armorum artibus gentis imperium dilatans, hic gloriosus eamdem gentem fidei trophaeo sublimans. In ipsis enim regni sui exordiis catholicam fidem adeptus totius Gothicae gentis populos, inoliti erroris labe deserta, ad cultum rectae fidei revocat.[4]
Rexit Hispaniam recte, et in pace. In matrimonium primo Baddonem duxit, postea Chlodosvindam Sigiberti Austrasiae filiam. 21 Decembris 601 in Toleto Reccaredus obiit, et Liuva II filius regem est coronatus.
De conversione
[recensere | fontem recensere]Eodem anno 587, Reccaredus secreto Catholicam fidem adeptus est. Tunc cum episcopis regni ter synodos congregavit. Primus solum cum episcopis et nobilibus Arianis, quibus non convicit de conversione. Altera synodus infructuosa cum Arianis et Catholicis. Tertia synodus fuit solum cum Catholicis. Itaque, templa Ariana proscripta a rege et Catholicis dedita sunt. Tunc, die 8 Maii 589, Concilium Toletanum III convocavit, ubi omnes Visigothi in Catholica ecclesia conversi sunt. Isidorus dixit:
- Synodum deinde episcoporum ad condemnationem Arianae haeresis, de diversis Hispaniae et Galliae provinciis congregat. Cui concilio idem religiosissimus princeps interfuit, gestaque eius praesentia sua et subscriptione firmavit, abdicans cum omnibus suis perfidiam, quam hucusque Gothorum populus, Ario docente, didicerat, et praedicans trium personarum unitatem in Deum, Filium a Patre consubstantialiter genitum esse, Spiritum sanctum inseparabiliter a Patre Filioque procedere, et esse amborum unum Spiritum, unde et unum sunt.[5]
Post conversionem, omnes libri Arianorum incensi sunt. Ariani tamen quater contra Reccaredum insederunt, Sunnane et Witterico ducibus. Reges Francorum Reccaredo dona extulerunt ob conversionem suam.
Gothis conversis, Reccaredus ecclesiam Sanctae Mariae aedificavit apud Toletum, et hanc inscriptionem dedicavit:
- In nomine d[o]m[i]n[i] consecra/ ta ecclesia S[an]ct[a]e Mari[a]e/ in cat[h]olico die prine /idus aprilis anno feli/ citer primo regni d[omi]ni/ nostri gloriossisimi Fl<avii>/ Reccaredi regis [a]era / dcxxx
De bellis pugnatis
[recensere | fontem recensere]Liuvigildo defuncto, Reccaredus in Septimania remeavit, ut bellum adversus Francos concludiret. Guntramn, Burgundiae rex, superatus est a Recaredo anno 586 apud Rhodanum flumen. Postero anno Recaredus regressus est in Toleto, ubi iussit carnificem Hermenegildi exsecutus esse.
Comes Burgundiae Guntramndus Boso annis 589 et 590 in Septimaniam intravit. Claudius, dux Lusitaniae, contra Francos pugnavit circiter Carcassonem. In proelio apud Atacem, copiae Visigothorum 5000 Francos ceciderunt, et 2000 captivos fecerunt. Tunc Gontranus Burgundiae pacem petivit Recaredo.[6]
Byzantini anno 599 bellum adversus Visigothos gesserunt. Nescimus hodierne cur Byzantini in Baetica intraverunt, sed sine dubio Redaredus superatus est. Byzantini ceperunt varias urbes inter fretum Gaditanum et Carthago Nova.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nummismae et inscriptiones
- ↑ Isidori Historia Gothorum versio interretalis
- ↑ Gregorius Magnus in epistulis ad Reccaredum
- ↑ Historia Gothorum 52.
- ↑ Historia Gothorum 53.
- ↑ Decem Libri Historiarum Gregorii Turonensis, VIII.30.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Thompson, The Goths in Spain, Oxford University Press, 1969
- Heather, P. The Goths, Oxford University Press, 1996
Antecessor: Liuvigildus |
Rex Visigothorum 586–601 |
Successor: Liuva II |