Latinitas nondum censa

Administratio regni Visigothorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fíbula aquiliforme (M.A.N. Madrid) 01.jpg Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.

Regnum Visigothorum rectum a rege erat, sed administratio rei publicae divisa est inter quattuor curias.

Officium Palatinum[recensere | fontem recensere]

Officium Palatinum est curia regni quae a magistratibus et scribis constituta est. Membra Officii Palatini erant cum eclesiasticis et gardingis pars Aulae regiae. Magistratus Officii Palatini curabant res regias publicas et privatas.

Magistratus rerum publicarum offici erant comes notariorum, comes thesaurorum (aerarii custos) et comes patrimonii. Magistratus rerum privatarum erant comes spathariorum (dux militium regis), comes scanciarumn, comes stabuli et comes cubiculi.

Administratio provinciae[recensere | fontem recensere]

Provinciae Hispaniae Visigothorum, anno 700.

Hispania Visigothica in sex provincias divisa est: Gallaecia, Tarraconensis, Septimania, Lusitania, Carthaginensis et Baetica. Provinciae a duces electi rectae erant et continuabant administrationem Romanam. Potestates ducis erant bellicae, oeconomicae et iudiciales. Novae provinciae creatae sunt: Celtiberia, Carpetania, Basconia, Cantabria et Astura.

Provinciae subdivisae sunt in parvas regiones, territoria appellata. Haec territoria erant vel territorium (a comes territorii rectum, regiones rusticae cum parvis oppidis) vel civitas (a comes civitatis recta).

Civitates et municipia habebant modum Romanum, quod curiae, iudices, et magistratus habebant. Hic magistratus est a duce provinciae electus. Magistratus nominatur comes civitatis, et duos magistratos minores habebat: curator et defenssor civitatis. Viculi agri civitatis divisi sunt in conventus publici vecinorum.

Aerarium[recensere | fontem recensere]

Reges Visigothorum antea libri iudiciorum non discreverunt inter copiis regni et copiis regis et respublica erat patrimonium regum; Reccesvinthus tamen iussit differentiam inter thesaurum regis et aerarium publicum facere.

Exercitus Visigothorum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Exercitus Visigothorum

Copiae Visigothorum iungebant? res Romanas et res propias Germanicas.

Liuvigildus fuit primus rex qui constitutionem exercitus mutavit. Ad Liuvigildum, copiae Visigothorum conscriptae sunt ex civibus et Gothis. Liuvigildus creavit copias limitatensis permanentes (ut praesidios defendevissent) et copias provinciales, conscriptae a ducibus et comitibus.

Reccesvinthus in suo libro iudiciorum creavit exercitum permanentem, postea lege de exercitu Wambae. Exercitus divisus est in thiufas vel milliardas ducta a thiufado. Sub imperio thiufadi erat quingentena, unaquaeque divisa in V centurias, unaquaeque divisa in X decanias. Hic exercitus est separatus copiis provinciarum.

Comes exercitus vel praepositis hostis erat magistratus a rege nominato qui copias supervidit.

Index Magistratium regni[recensere | fontem recensere]

Ob leges duplas (Romanis et Visigothis), Magistratus duos quoque erant sed pot mutationes Reccesvinthi in libro iudiciorum magistratus Romanis deleti sunt.

  • Dux provinciae
  • Comes civitatis
  • Comes territorii
  • Thiufadus
  • Iudex provinciae
  • Iudex civitatis
  • Iudex territorii vel Iudex loci
  • Rector provinciae
  • Comes Toletanum
  • Millenarius
  • Quingenarius
  • Centenarius
  • Defensor civitatis
  • Numerarius
  • Rector rerum fiscalium
  • Comes patrimonii
  • Comes thesaurorum
  • Comes notariorum
  • Comes spathariorum
  • Comes cubiculi
  • Comes scanciarum
  • Comes stabuli
  • Comes exercitus vel Praepositus hostis
  • Bucellarius - qui magistratus non erat, sed magistratibus serviebant.
  • Saio

Nexus interni


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.