Subcinerarium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Subcinerarii sectio transversa.

Subcinerarium seu succinerarium (-i n., scilicet solum)[1] est genus soli proprium frigidorum umidumque climatum (Canadae, Scandinaviae et Russiae borealis) aut temperatorum frigidorum (Atlantici displuvii in Europā), cum copiosis praecipitationibus, quod depingitur altā lixiviatione efficiente ut magna superficialium substantiarum quantitas in inferiora fastigia migrent. Horizon B magnis oxidorum venis depingitur, quae huic strato proprias subrubras tonalitates conferunt.

Formatio[recensere | fontem recensere]

Frigus lentam corruptionem materiei organicae, praesertim resinosarum arborum et ericacearum, gignit, quod occasionem formationi acidae humi (pH superficiali inter 3.5 et 4.5) praebet quae, cum subiacens saxum basāle[2] filtrans esset (sicuti harena et saxa harenacea[3]), argillam implet et degradat. Percolatae aquae istud solum lixiviant et plus minusve profunde descendere suum ferrum et suum oxidum aluminii facit. Infima primi horizontis pars essentialiter e tenuibus quarzi granis consistit et cineris aspectum et colorem adipiscitur. Horizon B, ubi cumulatur ferrum, hoc caementari potest donec concretum stratum formetur.

Strata[recensere | fontem recensere]

In subcinerario a summo usque deorsum distinguuntur haec strata:

  • horizon superficialis niger, fibratus, e materiē organicā partim corruptā;
  • horizon tenuis e granis siliceis mixtis cum humo;
  • horizon eluvialis (scilicet aquis lixiviatus), sicuti cinis pulverulentus et cum eodem eius colore cinereo;
  • horizon cumulationis illuvialis, subdivisus in tenue stratum cum maxime 10% humi; et
  • stratum fuscum subrubrum, ferro oxidoque aluminii locuples.

Sunt variationes ubi aliquae e stratis supra allatis deesse potest, excepto cinereo, quia proprium est subcinerarii.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Vocabulum fictum per verbalem mutuationem e Russico Подзолистые почвы 'solum subcinerarium'.
  2. Confer indices vocabulorum geographicorum a Leone Latino excerptorum partem alteram hic.
  3. A copious and critical English-Latin lexicon ab Iosepho Riddle, Thomā Arnold et Carolo Anthon.