Statinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Lovastatinum est statinorum substantia una.

Statina, inhibitores quoque HMG-CoA reductasis notae, sunt grex lipoproteina minuentia, ideo hyperlipidaemiarum tractationis idonee, medicamentorum.

Varia statina adhibuntur, ut Atorvastatinum, Lovastatinum, Pravastatinum, Simvastatinum.

Machinatio statinorum[recensere | fontem recensere]

Contextus biochemicus enzymi HMG-CoA reductasis. Statina hoc enzymum obsident.

Statina enzymum hydroxy-methylo-glutarylo-coenzymi-A reductasis (HMG-CoA reductasis) inhibitores competitivi obsident. Eo modo statina cholesteroli synthesem inhibent, multitudo LDL in sanguine minuent. Non pronuper investigatores effectus adversarios ad metabolismum spectare quoque monebant, imprimis ad myopathiam statinis[1].

HMG-CoA reductasis[recensere | fontem recensere]

3-Hydroxy-3-methylo-glutarylo-coenzymi A reductasis est a NADH et NADPH dependens enzymum intra iter metabolicum acidi mevalonati, cuius duo producta sunt isopentenyli pyrophosphatum (IPP) et dimethyloallyli pyrophosphatum (DMAPP). Ambo formationis terpenoidorum (seu isoprenoidorum) necesse sunt, propterea terpenoida nidamentum plus quam 30,000 substantiarum chemicarum servant, non solum cholesteroli sed aliarum ut haemis, vitamini K, coenzymi Q10 et omnium hormontum steroidalium[2].

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ahmadi Y, Ghorbanihaghjo A, Naghi-Zadeh M, Yagin NL (2018). "Oxidative stress as a possible mechanism of statin-induced myopathy". Inflammopharmacology 
  2. Holstein SA, Hohl RJ (2004). "Isoprenoids: remarkable diversity of form and function". Lipids 39 (4): 293-309