Sphodros rufipes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sphodros rufipes non-crossing chel.jpg
Sphodros rufipes mas

Classis : Arachnida 
Ordo : Araneae 
Subordo : Mygalomorphae 
Infraordo : Fornicephalae 
Superfamilia : Atypoidea 
Familia : Atypidae 
Genus : Sphodros 
Species : S. rufipes 
Sphodros rufipes 
(Latreille, 1829)  
Synonyma
*Atypus rufipes
  • Atypus bicolor
  • Oletera bicolor
  • Sphodros milberti
  • Atypus milberti
Sphodros rufipes mas, magnis dentibus rectis imminet.

Sphodros rufipes est aranea superfamiliae Atypoideorum in Civitatibus Foederatis meridianis endemica, quamquam singulae photographatae sunt ad septentriones usque ad Missuriam, Indianam, Novam Caesaream, et Insulam Tuckernuck in Massachusetta sitam.[1] Haec aranea aliquando per synonyma Sphodros bicolor et Atypis bicolor appellatur.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Sphodros rufipes est aranea firma et valida, corpore nigro praedita. Maribus sunt distincta crura longa et rubra vel rubra-aurantia, cum feminis sunt crura nigra. Adultae feminae sunt circa 25 mm longae, et pauce sunt paululum maiores. Aliarum mygalomorpharum similis, dentes habent qui deorsum, potius transverse, monstrant.

Mores[recensere | fontem recensere]

Haec aranea distincta praedae captandae ratione utitur: tubum serici net iuxta arborem aut saxis vel aliis rebus commodis fultum, et manet donec praeda in latere tubi considat vel scandat. Tum aranea, per sericum mordens, praedam intus trahit. Hae araneae tubos plerumque relinquunt solum ut coiant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sphodrem rufipedem spectant (Shopdros rufipes, Sphodros rufipes). (hic nexus fractus videtur)
Wikispecies-logo.svg Vide "Sphodrem rufipedem" apud Vicispecies.