Sphaerocoris annulus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Scutelleridae - Sphaerocoris annulus.JPG
Sphaerocoris annulus. Specimen in museo. Eorum color viridis palleri, ac capita et crura amitti videntur.

Classis : Insecta 
Ordo : Hemiptera 
Subordo : Heteroptera 
Infraordo : Pentatomomorpha 
Superfamilia : Pentatomoidea 
Familia : Scutelleridae 
Genus : Sphaerocoris 
Species : S. annulus 
Sphaerocoris annulus 
Fabr.  

Sphaerocoris annulus est species pentatomoideorum clare coloratorum familiae Scutelleridarum.[1]

Adulti sunt usque ad 8 millimetra longi. Primus color est viridis, undecim maculis annuliformibus in elytris. Colores et descriptio praedatores monent. Adulti perturbati odorem invisum emittunt. Principales hostes sunt species Gossypii (Malvaceae), Coffea arabica (Rubiaceae), species Citri (Rutaceae), et Vernonia amygdalina (Asteraceae).[2]

Haec species invenitur in Africa tropica, plerumque in Benino, Cameronia, Litore Eburneo, Aethiopia, Ghana, Kenia, Malavio, Mozambico, Namibia, Nigeria, Africa Australi, Tanzania, Togo, Zambia,[3]; et Zimbabua.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Organism Names.
  2. Le monde des insectes
  3. van der Heyden, T. (2017): A recent record of Sphaerocoris annulus (FABRICIUS, 1775) in Zambia (Hemiptera: Heteroptera: Scutelleridae). - Heteropteron, 49: 23-25. PDF.