Quantum redactiones paginae "Petrus III (imperator Russiae)" differant

Jump to navigation Jump to search
Summarium vacuum
No edit summary
'''Petrus III Theodori filius''' ([[Russice]] Пётр III Фëдорович, [[translitteratio|tr.]] ''Pëtr III Fëdorovič''), natus '''Carolus Petrus Ulricus''' ([[Theodisce]] ''Karl Peter Ulrich'') die [[21 Februarii]] [[1728]] [[Kielia]]e, mortuus (fortasse caesus) die [[17 Iulii]] [[1762]] [[Ropscha]]e, erat dux [[Holsatia]]e Gottorpensis (annis [[1739]]–[[1762]]) et [[imperatores Russiae|imperator Russiae]] (anno [[1762]]).
 
Carolus Petrus Ulricus, filius ducis [[Holsatia]]e Slesvicensis [[Carolus Fridericus (dux Holsatiae)|Caroli Friderici]] et filiae imperatoris Russici [[Petrus I (imperator Russiae)|Petri I]] Annae, post mortem patris sui anno [[1739]] dux Holsatiae Gottorpensis (''Holstein-Gottorp'') factus, anno [[1742]] ab imperatrice Russica [[Elisabetha (imperatrix Russiae)|Elisabetha]] declaratus est heres throni [[Imperium Russicum|Imperii Russici]]. In Russiam motus et in fidem [[Ecclesiae Orthodoxae|Christianam Orthodoxam]] convertus, nominatus est 'Petrus Theodori filius' (Пётр Фëдорович). Anno [[1745]] factus est maritus [[Catharina II (imperatrix Russiae)|Catharinae]] (natae principissae [[Anhaltinus ducatus|Anhaltinensis]] Sophiae Augustae Fridericae). Post mortem imperatricis Elisabethae die [[25 Decembris]] anni [[1761]] secundum [[Calendarium Iulianum]], seu [[5 Ianuarii]] anni [[1762]] secundum [[Calendarium Gregorianum|Gregorianum]], factus est imperator Russicus, primus e domo regnatrice ''[[domus Romanov-Holstein-Gottorp#Domus Romanov Holsatiensis Gottorpensis|Romanov Holsatiensi Gottorpensi]]'' (officiale tamen sicut priscus domus [[Romanovia]] appellato). Postquam 186 dies regnaverat, coniurationis ab eius uxore ductae causa depositus est, thronum abdicavit et paulo post mortuus (opinione communi, caesus) est.
 
== Nexus externi ==
25 800

recensiones

Tabula navigationis