Quantum redactiones paginae "Ioannes Kotljarevs'kyj" differant

Jump to navigation Jump to search
Summarium vacuum
m (~)
 
 
== Vita ==
Ioannes Kotljarevs'kyj natus est [[Poltava]]e in urbe, in familia apparitoris. Annis ab [[1780]] ad [[1789]] in seminario clericali Poltavensi educabatur. Annis [[1796]]–[[1808]] in munu{{dubsig}}munere militari erat, in Bello Russico-Turcico annorum [[1807]]–[[1812]] participavit. Anno [[1810]] Poltavam rediit et factus est curator domi [[educatio]]nis [[impubes|infantium]] hominum nobilium [[paupertas|pauperum]]. Anno [[1812]], tempore [[Bellum Patrium|Belli Patrii]], formavit regimen [[Cossaci|Cossacorum]], quod contra copias [[Napoleo]]nis pugnabat. Annis ab [[1816]] ad [[1821]] Kotljarevs'kyj erat praefectus theatri Poltavensis. Annis [[1827]]–[[1835]] fuit curator nonnullorum institutorum [[philanthropia|philanthropicorum]].
 
== Opera ==
Kotljarevs'kyj notus est ut auctor poematis nomine ''Aeneis'' ([[Ucrainice]] «[[:uk:Енеїда (Котляревський)|Енеїда]]», [[translitteratio|tr.]] ''"Enejida"''), primum opus publicatum in [[lingua Ucrainica]] hodierna scriptum. In lucem editum est anno [[1798]], quo anno [[auctor]]e inscio publicatae sunt partes prima, secunda et tertia poematis; anno [[1809]] Kotljarevs'kyj, partem quartam addens, ipse opus suum edidit sub titulo ''[[Aeneis]] [[Publius Vergilius Maro|Virgilii]], in linguam Russicam Minorem ab I. Kotljarevs'kyj traducta'' ([[Russice]] «Виргилиева Энеида, на малороссийский язык преложенная И. Котляревским», [[translitteratio|tr.]] ''"Virgilieva Èneida, na malorossijskij jazyk preložennaja I. Kotljarevskim"''); completus autem [[carmen|carminis]] textus, partes sex habens, anno [[1842]] editus est. ''Aeneis'' a Kotljarevs'kyj scripta est poema per ridiculum contortum, ubi Troiani Virgiliani [[Cossaci]]Cosaci Zaporovienses]] depinguntur.
 
Etiam notae sunt fabulae dramaticae Ioannis Kotljarevs'kyj ''Natalia Poltavensis'' ([[Ucrainice]] «[[:uk:Наталка Полтавка (п'єса)|Наталка Полтавка]]», [[translitteratio|tr.]] ''"Natalka-Poltavka"'') et ''Miles-magus'' ([[Ucrainice]] «[[:uk:Москаль-чарівник|Москаль-чарівник]]», [[translitteratio|tr.]] ''"Moskal'-čarivnyk"'', ubi verbum 'москаль' aeque 'miles' et '[[Moscovitae|Moscovita]]' traducitur), anno [[1819]] primo inductae.

Tabula navigationis