Quantum redactiones paginae "Iacobus de Lentino" differant

E Vicipaedia
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q1394847 sunt
m Andrew Dalby movit paginam Iacobus da Lentini ad Iacobus de Lentino: nomen Latinum
(eadem)

Emendatio ex 16:13, 26 Augusti 2019

Singula pars imaginis mediaevalis. Bibliotheca Media Nationalis Florentiae.

Iacobus da Lentini[1] (vulgo Giacomo da Lentini et Jacopo [il] Notaro) fuit notarius Italianus qui in Magna Curia Friderici II imperatoris Sacri Romani Imperii saeculo tertio decimo floruit, senior Scholae Siciliensis poeta. Inventor dicitur soneti.[2]

Eius poemata primum Siculice in dialecto litterarum composita sunt, quamquam versiones solum lingua Tuscana conscriptae supersunt. Eius poesis, quae Occitanam virorum troubadour ex comitatu Provinciae poesin in Italianam accommodabat, amorem curialem et magnanimum plerumque tractat. Ut mos inter eruditos tum erat, epistularum commercium cum aliis poetis habebat, manuscripta poematum in vulgum spargens, commentarios addens; unus ex eius principalibus interlocutoribus fuit Petrus della Vigna.[3] Nonnulla ex eius sonetis generabantur per tensionem,[1] collaborativum poesis componendi modum, quo alius poeta sonetum scripserit, aliusque responderit, similiter sonetum componens; sic colloqui solebant Iacobus et quodam Abbate Tiburtino.[4][5]

Notae

  1. 1.0 1.1 Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "Giacomo Da Lentini."
  3. Ploom 108.
  4. Bondanella 255, 551.
  5. Kleinhenz 62-64.

Bibliographia