Quantum redactiones paginae "Rodericus Didaci" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m ~
Linea 16: Linea 16:
Adhuc [[heros]] celebratur, praesertim in [[Hispania]], et multae [[fabula]]e de eo narrantur, praeclara est [[Cantar de mio Cid]], primum carmen epicum Hispanicum, in [[lingua Castellana antiqua]] scriptum. Sunt etiam complures [[pellicula]]e.
Adhuc [[heros]] celebratur, praesertim in [[Hispania]], et multae [[fabula]]e de eo narrantur, praeclara est [[Cantar de mio Cid]], primum carmen epicum Hispanicum, in [[lingua Castellana antiqua]] scriptum. Sunt etiam complures [[pellicula]]e.


Sua [[historia]] apud duos fontes praecipuos Latine narratur: ''[[Historia Roderici|Historiam Roderici]]'' (sive ''Res gestas Roderici Campidoctoris'') atque ''[[Carmen Campidoctoris]],'' [[strophe|strophis]] [[versus Sapphicus|sapphicis]] scriptum.
Eius [[historia]] apud duos fontes praecipuos Latine narratur: ''[[Historia Roderici|Historiam Roderici]]'' (sive ''Res gestas Roderici Campidoctoris'') atque ''[[Carmen Campidoctoris]],'' [[strophe|strophis]] [[versus Sapphicus|sapphicis]] scriptum.


{{NexInt}}
{{NexInt}}

Emendatio ex 07:12, 12 Iunii 2019

Monumentum Roderico Campidocto Burgis in urbe Hispanica positum.
Subscriptio: "ego Ruderico."

Rodericus Didaci filius[1] nomine ab ipso Ruderico scripto (Hispanice: Rodrigo Díaz de Vivar; natus Vivarii in Castella circa annum 1045, mortuus Valentiae die 10 Iulii 1099), Campidoctor vocatus (al-Kanbittur in chronicis Arabicis), fuit miles equesque Castellanus, nunc heros totius Hispaniae habitus.

Eques Sanctii II

Vir nobilis fuit, amicissimus Sanctii Regis II Castellae, strenuus eques Christianus, invictus bellator Castellanus. Mauri Musulmanes eum Sidi (id est 'dominus' in lingua Arabica Hispanica) appellabant; Christiani, El Campeador (hoc est 'campidoctor'). Sanctio rege contra fratres pugnante, apud Vulpeculariam regnum Legionense pro Sanctio vicit.

Cum esset bellator peritissimus, Sanctio mortuo prope Semore manu Belidii Athaulphi, spretus est ab Alphonso VI novo rege, bis in exsilium coactus.

In exsilium eiectus

Exsul factus est mercenarius, semper Castellae fidelis; numquam bellum in Alphonsum intulit. Ipse et Caesaraugustae rex adversus alios Mauros Christianosque bellabant. Saepe contra comitem Barcinonae proelio concertabat.

Urbe Valentia capta, se ducem et dominum creavit Regni Valentiae.

Heros Hispanus

Adhuc heros celebratur, praesertim in Hispania, et multae fabulae de eo narrantur, praeclara est Cantar de mio Cid, primum carmen epicum Hispanicum, in lingua Castellana antiqua scriptum. Sunt etiam complures pelliculae.

Eius historia apud duos fontes praecipuos Latine narratur: Historiam Roderici (sive Res gestas Roderici Campidoctoris) atque Carmen Campidoctoris, strophis sapphicis scriptum.

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Rodericum Didaci spectant.