Quantum redactiones paginae "Ius canonicum" differant

Jump to navigation Jump to search
de canone Biblici
m (automaton: mutans Categoria:Iurisprudentiae→Categoria:Iurisprudentia)
(de canone Biblici)
 
'''Ius canonicum''' est corpus regularum [[lex|legumque]] quae disciplinam doctrinam gubernationemque Ecclesiarum Christianarum, praesertim [[Ecclesia Catholica|Catholicae]] et [[Ecclesiae Orthodoxae|Orthodoxarum]] necnon [[Ecclesia Anglicana|Communionis Anglicanae]], regunt. Primitiis ad res ecclesiasticas intestinas tantum, tempore procedente tamen ad alias res, etiam ad dogma et res terrestres, spectat. Fontes auctoritatum per aeva mutantur. Auctoritas [[papa]]e in [[Ecclesia Catholica]] gradatim auget.
 
Iuris canonici periti complures collectiones [[canon (Biblia)|canonum]] conciliorum et decretales paparum per antiquitatem senescentem perque medium aevum incipientem compilaverunt, inter quos eminent praecipue [[Iohannes Scholasticus]] patriarcha Constantinopolitanus, cuius ''[[Synagoge canonum]]'' anno [[570]] vel circa ordine systematico graece digesta est, et [[Dionysius Exiguus]] Romanus, qui [[saeculum 6|saeculo 6]] incipiente canones graecorum conciliorum Latine vertit et in ordine chronologice digerit. Iohannes canones conciliorum tantum, sed Dionysius etiam decretales collegit. ''Collectio Dionysiana'' per longum tempus usa est nonnumquam revisa et aucta, ut cum [[Hadrianus I]] papa opus Dionysii amplificatum, quod ''[[Collectio Dionysio-Hadriana]]'' commune appellatur, petitum ad Carolum Imperatorem anno [[774]] mississet.
 
Saeculo septimo et sequentibus vigentibus clerici imprimis Hibernici [[libri poenitentiales|libros poenitentiales]] de satisfactione criminum, partim in ius canonicum receptos, composuerunt. Canones conciliorum Hispaniorum Gallicanorum saeculo septimo digesta sunt in ''[[Collectione Hispana]]'' magnopere usa in Hispania et Gallia. Hae omnes collectiones chronologico ordine disposita incommodae usu erat, quare complura opera systematice digesta orta sunt, praesertim in Gallia, quibus eminent ''[[Collectio Vetus Gallica]]'' anno [[600]] vel circa scripta et ''[[Collectio Dacheriana]]'' anno [[800]] vel circa compilata.
23 948

recensiones

Tabula navigationis