Quantum redactiones paginae "Heautontimorumenos" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 24: Linea 24:


==Sententiae et adagia==
==Sententiae et adagia==
Notissimus hodieque est versus in prima scaena a Chremete vicino suo dictus :
Notissimus versus 77. Chremes Menedemum adloquitur:
: <ref>Versus 77.</ref>''homo sum: humani nil a me alienum puto.''
: ''homo sum: humani nil a me alienum puto.''
Ne versus 796 quidem praetereundus est :
Neque versus 796 vi quadam caret (Syrus Chremeti):
: ''...ius summum saepe summast malitia''
: ''... ius summum saepe summast malitia.''
Idem sensus etiam brevius nonnumquam dicitur : "Summum ius summa iniuria."<ref>Cicero, [[De officiis]] I,10.</ref>
Quod apud [[Cicero]]nem etiam brevius dicitur: "Summum ius summa iniuria."<ref>Cicero, [[De officiis]] I,10.</ref>


==Conclusio==
==Conclusio==

Emendatio ex 00:28, 25 Novembris 2015

Personae scaenicae sculptae.

Heautontimorumenos (ex Graeco Ἑαυτοντιμωρούμενος, 'qui sibi ipse poenas dat') est comoedia palliata Publii Terentii Afri, ludis Megalensibus 163 a.C.n. in lucem data. In qua fabula poeta Latinus comoediam Graecam Menandri imitatus est. Quia non multa in scaena videntur, sed lepido diverbio tantum aguntur, ita ut comoedia "pura oratio"[1] dici possit, Heautontimorumenos inter comoedias statarias[2] recensetur.

Argumentum

De amoribus agitur duorum adulescentium patribus displicentibus: Clinia, Menedemi filius, Antiphilam puellam pauperem et orbam, sed magnae virtutis, amat; Clitipho, Chremetis filius, clam patre Bacchidem amat meretricem avidam et superbam, cui promissum argentum dare cupit nec scit, unde capiat. Menedemus iratus filio adeo graviter et acerbe usum Antiphilae exprobravit, ut is in Asiam abiret militatum. In prima tamen scaena Menedemus Chremeti vicino confitetur ita nunc desiderio filii sese excruciari, ut eo absente neque beatus esse neque fortunis frui, sed laborare tantum et parcere instituerit. Menedemus ergo ille heautontimorumenos est. Profecto paratus est ad omnia faciendum, ut filium sibi reconcilietur. Mox Clinia necopinatus ex Asia redux patris saevitiam metuens ad amicum Clitiphonem devertitur. Syrus, servus callidus, utriusque amicam adducit, hanc sycophantiam prae se agens: Bacchidi adsimulandum esse se non Clitiphonis (quod pater non ferret), sed Cliniae amicam fore; Antiphilam autem ancillae partes Bacchidis acturam. Menedemum vero sperat pecuniam Bacchidi promissam soluturum, ut filii benevolentiam recuperet.

Mox tamen Antiphila ex anulo tam a Sostrata, Chremetis uxore, quam a nutrice agnoscitur Chremetis filia, quae olim patris ex iussu infans exposita erat. Itaque dolus peragi non potest. Post multos et varios casus Clinia gaudio exultans et Antiphilam uxorem ducit et cum patre in gratiam redit. Chremes contra certior factus de consuetudine filii et Bacchidis eum abdicare vult atque res suas in dotem filiae nuper repertae collocare. Tandem filio ignoscit, ea lege tamen, ut quam mox uxorem ducturum et ipse polliceatur. Etiam Syro ignoscitur, qui senem dominum deceperat ei persuadens filiam Antiphilam Bacchidi decem minas debere, verum pecuniam acceptam, ut meretricem solutam faceret, filio dederat. Ita Chremes, dum monet Menedemum, ut dolos servi sui caveat, ipse credulior ludificatus erat.

Hoc genus argumenti commune erat in comoediis huius aetatis. Quo magis intricatum erat, eo magis placebat.

Tabula personarum

  • Chremes senex, pater Clitiphonis
  • Menedemus senex, pater Cliniae
  • Clitipho adulescens, amator Bacchidis
  • Clinia adulescens, amator Antiphilae
  • Syrus, servus Chremetis
  • Dromo servus
  • Bacchis meretrix, amica Clitiphonis
  • Antiphila, amica Cliniae
  • Sostrata matrona, uxor Chremetis
  • Canthara, nutrix Antiphilae
  • Phrygia ancilla

Fabula multos habet archetypos, quos et comoedia Graeca: servum callidum, qui eriles filios amantes adiuvat et senes patres ludificatur (Syrum); adulescentes amatores pecuniae egentes (Cliniam, Clitiphonem), virginem post multos annos a parentibus signo quodam adgnitam (Antiphilam), meretricem malam et avidam (Bacchidem), patres severos et avaros ... Proprium huius fabulae est duos patres vicissim duros et indulgentes introduci. Menedemus olim acerbius in filium saeviit, nunc nimia fortasse indulgentia peccat, si Chremetem audias. Qui vero erga filium alterius indulgentiam et moderationem laudat, verum in suum saevissimum statim sese ostendit. Unde fit, ut postremo plurimum derideatur, quamquam principio sapienter loqui visus sit.

Sententiae et adagia

Notissimus versus 77. Chremes Menedemum adloquitur:

homo sum: humani nil a me alienum puto.

Neque versus 796 vi quadam caret (Syrus Chremeti):

... ius summum saepe summast malitia.

Quod apud Ciceronem etiam brevius dicitur: "Summum ius summa iniuria."[3]

Conclusio

In hac fabula praecipue de necessitudinibus inter patres et filios ac velut de conflictu generationum agitur necnon etiam de duritia in educatione, quod argumentum Terentius in Adelphis suis latius explicabit. Versus quidam huius comoediae in operibus Ciceronianis plus quam semel citantur; mentiones etiam fiunt apud Horatium,[4] Senecam,[5] Varronem,[6] et in inscriptionibus Pompeianis. Porro Carolus Baudelaire poeta Francogallicus poema scripsit cui titulo L'heautontimoroumenos est.[7]

Notae

  1. Prologus 46.
  2. Prologus 36.
  3. Cicero, De officiis I,10.
  4. Sermones I,2,20. Ars Poetica 93.
  5. Ad Lucilium XCV,53.
  6. De Re rustica II,11.
  7. Les Fleurs du mal, 1857

Editiones

Nexus externi