Phormio (Terentius)
Phormio est comoedia palliata Publii Terentii Afri ludis Romanis C. Fannio M. Valerio consulibus (= 161 a.C.n.) acta. Poeta Latinus comoediam Graecam Apollodori Carystii imitatus est, cui titulo Epidicazomenos erat. Phormio est nomen parasiti, qui primas partes in hac fabula agit. Grammaticus Aelius Donatus iudicavit hanc comoediam "totam motoriam" esse[1] ; actionibus enim et eventis referta est.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Athenis sumus. In scaena est platea cum domibus Demiphonis, Chremetis et lenonis Dorionis. Duo fratres, Chremes et Demipho, peregre profecti sunt : Demipho in Ciliciam ad divitias augendas, Chremes ut alteram uxorem et filiam (quam Lemni[2] occulte nutriebat) viseret. Filios adulescentes in custodia servi Getae reliquerunt. Mox Phaedria, filius Chremetis, citharistriam Pamphilam, quae lenoni Dorioni servit, adamavit ac redimere cupit nec pecuniam unde fieret habet. Antipho quoque, filius Demiphonis, amat puellam quam vidit matrem plorantem atque exsequias solam curantem. Cum nutrice Sophrona habitat quae Antiphonem ad puellam adire nisi legitimis nuptiis vetat. Tum Phormio parasitus sycophantiam excogitat : lex est Athenis quae proximum cognatum cogit virginem civem Atheniensem parentibus mortuis sive uxorem ducere sive dote donare et alii collocare. Itaque Phormio adsimulat tamquam esset propinquus Phanii virginis et, testibus adhibitis, Antiphonem nihil contra dicentem in ius vocat, ut ex sententia iudicum virginem amatam ducere coactus esse videretur. Quod fit, sed timidus Antipho nunc reditum et iram parentis metuit (nam ille nurum pauperem et indotatam aspernaturus est).
Demipho et Chremes reduces sunt : Demipho iratissimus nuptias filii rescindere vult. Tum Phormio, parasitus audacissimus et callidissimus, adiuvante Geta, rem adulescentulorum suscipit. Cum duobus senibus paciscitur sese Phanium ipsum ducturum, si triginta minae sibi darentur. Qua pecunia Pamphilam a lenone redimit laetante maxime Phaedria. Mox Chremes apud Demiphonem nutricem et Phanium adgnoscit : est filia clam uxore Atheniensi Nausistrata Lemni educata, quam proxima peregrinatione quaesiverat, nec invenerat quia Athenas cum matre venerat. Ita patre volente Antiphoni uxorem amatam habere licet. Tum duo senes pecuniam recuperare conantur et Demipho Phormionem reddere recusantem in ius rapere vult. At parasitus ingeniosus omnem rem de uxore Lemniaca et de filia occulta uxori trementis ac stupentis Chremetis narrat. Itaque cum Chremes, de citharistria redempta certior factus, filio suscensere cupit, ab uxore acerbe monetur, patrem talia facientem filio nihil exprobrare posse. Tum Phormioni Nausistrata gratias agit et pollicetur omnia sese facturam quae ei placerent : Phormio , quippe qui verus parasitus erat, eam poposcit ut ad cenam invitaretur.
Tabula personarum
[recensere | fontem recensere]- DEMIPHO SENEX, pater Antiphonis et frater Chremetis
- CHREMES SENEX, pater Phaedriae et frater Demiphonis
- ANTIPHO ADULESCENS, filius Demiphonis et amator Phanii
- PHAEDRIA ADULESCENS, filius Chremetis et amator citharistriae Pamphilaz
- PHORMIO PARASITUS
- GETA, servus Antiphonis
- DAVOS, alius servus Antiphonis
- NAUSISTRATA, uxor Chremetis
- SOPHRONA, nutrix Phanii
- DORIO LENO
- HEGION CRITON CRATINUS, tres amici Demiphonis.
Puellae ab adulescentibus amatae, Phanium et citharistria Pamphila in scaenam non apparent. Ut in Curculione Plauti parasitus primas partes agit et adulescentes adversus patres adiuvat. Paria patrum et filiorum apte distinguuntur : timido et anxio Antiphoni opponitur audentior Phaedria, sicut severo et avaro Demiphoni mitior sed culpae obnoxius Chremes.
Sententiae et proverbia
[recensere | fontem recensere]Nonnullae sententiae insignes sunt :
- quam inique comparatumst, i qui minus habent
- ut semper aliquid addant ditioribus![3]
- ... fortis fortuna adiuvat.[4]
- unum quom noris omnis noris...[5]
- quot homines tot sententiae: suo' quoique mos[6]
Notae
[recensere | fontem recensere]Editiones
[recensere | fontem recensere]- Johannes Marouzeau (1927), Tomus secundus, Parisiis, Les Belles Lettres. (Collection des Universités de France) [Textus cum apparatu critico et versione Francogallica]
- Loeb Classical Library, Harvard University press, 1959. [Cum versione anglica]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]