Jump to content

Heautontimorumenos

E Vicipaedia
Personae scaenicae sculptae.

Heautontimorumenos (ex Graeco Ἑαυτοντιμωρούμενος, 'qui sibi ipse poenas dat') est comoedia palliata a Publio Terentio Afro ludis Megalensibus Manio Iuventio Tiberio Sempronio consulibus (= 163 a.C.n.) acta. In qua fabula poeta Latinus comoediam Graecam Menandri imitatus est. Haec fabula exemplum est comoediae statariae[1] dictae, quia non multa in scaená eveniunt, sed lepore diverbii commendatur: "pura oratio"[2] est.

Heautontimorumenos in manuscripto picto saec. XV.

De amoribus agitur duorum adulescentium patribus displicentibus: Clinia, Menedemi filius, Antiphilam puellam magnae virtutis, sed pauperem et orbam, amat; Clitipho, Chremetis filius, clam patre Bacchidem amat meretricem avidam et superbam, cui promissum argentum dare cupit nec scit, unde capiat. Menedemus iratus filio adeo graviter et acerbe usum Antiphilae exprobravit, ut is in Asiam militatum profectus sit. In prima tamen scaena Menedemus Chremeti vicino confitetur ita nunc desiderio filii sese excruciari, ut eo absente neque beatus esse neque fortunis frui, sed laborare tantum et parcere pateretur. Menedemus ergo ille heautontimorumenos est. Profecto paratus est ad omnia faciendum, ut filium sibi reconciliet. Mox Clinia necopinatus ex Asia redux patris saevitiam metuens ad amicum Clitiphonem devertitur. Syrus, servus callidus, utriusque amicam adducit, hanc sycophantiam prae se agens: Bacchidi adsimulandum esse se non Clitiphonis (quod pater non ferret), sed Cliniae amicam fore; Antiphilam autem ancillae partes Bacchidis acturam. Menedemum vero sperat pecuniam Bacchidi promissam soluturum, ut filii benevolentiam recuperet.

Mox tamen Antiphila ex anulo tam a Sostrata, Chremetis uxore, quam a nutrice agnoscitur Chremetis filia, quae olim patris ex iussu infans exposita erat. Itaque dolus peragi non potest. Post multos et varios casus Clinia gaudio exultans et Antiphilam uxorem ducit et cum patre in gratiam redit. Chremes contra certior factus de consuetudine filii et Bacchidis eum abdicare vult atque res suas in dotem filiae nuper repertae collocare. Tandem filio ignoscit, ea lege tamen, ut quam mox uxorem ducturum et ipse polliceatur. Etiam Syro ignoscitur, qui senem dominum deceperat ei persuadens filiam Antiphilam Bacchidi decem minas debere, verum pecuniam acceptam, ut meretricem solutam faceret, filio dederat. Ita Chremes, dum monet Menedemum, ut dolos servi sui caveat, ipse credulior ludificatus erat.

Hoc genus argumenti commune erat in comoediis huius aetatis. Quo magis intricatum erat, eo magis placebat.

Tabula personarum

[recensere | fontem recensere]
  • Chremes senex, pater Clitiphonis
  • Menedemus senex, pater Cliniae
  • Clitipho adulescens, amator Bacchidis
  • Clinia adulescens, amator Antiphilae
  • Syrus, servus Chremetis
  • Dromo servus
  • Bacchis meretrix, amica Clitiphonis
  • Antiphila, amica Cliniae
  • Sostrata matrona, uxor Chremetis
  • Canthara, nutrix Antiphilae
  • Phrygia ancilla
Pagina e manuscripto in velino scripto (saec. 15).

Fabula multos habet archetypos, quos et comoedia Graeca: servum callidum, qui eriles filios amantes adiuvat et senes patres ludificatur (Syrum); adulescentes amatores pecuniae egentes (Cliniam, Clitiphonem), virginem post multos annos a parentibus signo quodam adgnitam (Antiphilam), meretricem malam et avidam (Bacchidem), patres severos et rei familiari augendae deditos ... Proprium huius fabulae est duos patres vicissim duros et indulgentes introduci. Menedemus olim acerbius in filium saeviit, nunc nimia fortasse indulgentia peccat, si Chremetem audias. Chremes vero qui dum de filio vicini sui agitur indulgentiam et moderationem laudat, cum de proprio filio agitur saevissimum statim sese ostendit. E quo fit ut persona comica in primis sit, etsi saepe sapienter loqui videtur.

Sententiae et adagia

[recensere | fontem recensere]

Notissimus versus 77. Chremes Menedemum de humanitate adloquitur:

homo sum: humani nil a me alienum puto.

Neque versus 796 vi quadam caret (Syrus Chremeti):

... ius summum saepe summa est malitia.

Quod apud Ciceronem etiam brevius dicitur: "Summum ius summa iniuria."[3]

In hac fabula de conflictu inter patres et filios agitur. Duo educationis genera conferuntur, num severa duraque dulciori humaniorique praevertenda sit, quod argumentum Terentius in Adelphis latius explicabit. Versus quosdam huius comoediae pluribus in locis citat Cicero, necnon Horatius,[4] Seneca,[5] Varro[6]. Ita vigebant, ut etiam in parietibus Pompeianis legerentur. Apud recentiores Carolus Baudelaire poeta Francogallicus poema composuit eiusdem tituli.[7]

  1. Prologus 36.
  2. Prologus 46.
  3. Cicero, De officiis I.33.
  4. Sermones I,2,20. Ars Poetica 93.
  5. Ad Lucilium XCV,53.
  6. De Re rustica II,11.
  7. Les Fleurs du mal, 1857. Textus

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]